- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Femte bind /
43

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

tus deus; omnem ergo regit ipse naturam.“ Tum vero
novum sumitur initium: „Etenim si concedimus intellegentes
esse deos —. Ex quo efficitur id, quod volumus, deorum
providentia mundum administrari. “ — Sic etiam III § 30—31
probatur, omne corpus esse mortale. Tuse. III § 1&—21
duabus rationibus probatur, sapientem aegritudine vacare.

II § 17. „An vero, si domum magnam pulcbramque
videris, non possis adduci, ut, etiam si dominum non videas,
muribus illam et mustelis aedificatam putes? tantum ergo
ornatum mundi, tantam varietatem pulchritudinemque rerum
caelestium, tantam vim et magnitudinem maris atque
terrarum, si tuum ac non deorum immortalium domicilium
putes, non«e plane desipere videare?" Sic e codicibus
Schoe-mannus et Muellerus ediderunt. Perverse; nam sic wow.ante
possis nullo modo ferri posse, vidit A. du Mesnil (Neue
Jahrbiicher 1877 p. 760 sq.). Recte autem Baiterus priores
editores secutus sublato priore interrogationis signo. duas
sententiae partes ita conjunxit, ut interrogatio an vero ad
conexum totius sententiae pertineret. Tum vero ergo, quod
servavit Baiterus, ferri nullo modo potest. Vidit hoc
Muellerus (in adnotatione critica), sed delere non ausus, quae
sensu carent, edidit. Antea pro ergo e codd. deterioribus
edebatur vero, quod loco simillimo (Cic. in Cat. I § 3) in
codd. plurimis est. Ejecto verbo ergo aut substituto vero
et sublato in media sententia interrogationis signo nihil est,
quod inversa orationis forma, de qua et du Mesnil et
Muellerus loquuntur, nos offendat; nam quod nonne positum
est in interrogatione pro non, anacoluthia illa quidem est,
sed lenissima

Jam vero sententiae forma examinata videamus, num
hoc quoque argumentum, tertiam, quo deos esse probetur,
ut duo superiora Chrysippo tribuatur. Bis Cotta hoc
argumentum respicit. III § 18 est: „eodemqué illa etiam differemus,
quod Chrysippum dicere ajebas, quoniam esset aliquid in
rerum natura, quod ab homine effici non posset, esse aliquid
homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine
mundi comparabas, et cum totius mundi convenientiam
consensumque adferebas11 (cfr. II § 20). Est igitur ultimum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr5/0057.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free