Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
allocuti sumus, suo nomine respondet. Usu hoc venit in
illa orationis forma, quam Graeci eosque secuti Romani
rhetores (Quinct. IX, 2, 38) αποστροφήν vocant, quum sermo
in oratione a judicibus ad adversarium avertitur. Hujus
generis jam sunt ea exempla, quae supra attuli, ubi orator
plures alloquitur, pro quibus unus verba faciens inducitur.
Hic eos locos inspiciemus, ubi Cicero per αποστροφήν unum
adversarium appellat isque respondens inducitur. Cic. pro
Murena § 70 fingitur disputatio Ciceronis cum Catone: „At
sectabantur multi. — Doce mercede, concedam esse crimen:
hoc quidem remoto, quid reprehendis? — Quid opus est,
inquit, sectatoribus? — A me tu id quaeris.“ —■ Videtur
orator, quotiescumque personam adversarii inducit, novo
αποστροφές genere sermonem ad judices, veros auditores,
convertere. Similiter pro Sulla §§ 21—24, qui locus totus
perlegendus est. „Hic ait se ille, judices, regnum meum ferre
non posse. Quod tandem, Torquate, regnum?" Ter
Torquatus respondens inducitur: § 21 „Quod in quos
testimonia dixisti, inquit, damnati sunt“; § 22 „Nisi tu, inquit,
causam recepisses, numquam mihi restitisset11; § 23 „Hoc
dico, inquit, te esse ex municipio11. In ejusmodi responsis
secunda persona inquis numquam in usu fuisse videtur.
Paullo liberior est usus hujus figurae in Cic. Div. in
Caecilium § 50—51. Cicero sermonem ad subscriptores
avertit, duos nominat, L. Appuleium et Alienum. „Quartum
(nam ipse Caecilius subscriptorum numero comprehenditur)
quem sit habitnrus, non video, nisi quem forte ex illo grege
moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt, cuicumque
vos delationem dedissetis. Ex quibus alienissimis
hominibus — ita paratus venis (quemnam nisi Caecilium
alloquitur?) — tibi hospes aliquis est recipiendus. Quibus ego
non sum tantum honorem habiturus, ut ad ea quae dixerint
certo loco aut singillatim uniGuique respondeam.11 Universis
praeteriens satis facit. „Vobis — tanta inopia reorum est,
ut mihi causam praeripere conemini potius, quam aliquos
ad columnam Maeniam vestri ordinis reos reperiatis? —
Custodem, inquit, Tullio me apponite. — Quid? mihi quam
multis custodibus opus erit, si te semel ad meas capsas
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>