- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Sjette bind /
267

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

tium hic agi appareat, sed potius de fine, ad quem suas
quisque vires dirigit, dum seusu quodam iarn inde ab initio
tamquam anticipat ea naturae suae commoda, quibus
potissimum, cum ad adultam aetatem pervenerit, firmus ac validus
futurus sit. Haec postquam ita, ut exposui, explicanda esse
mihi persuaseram, non quaerenti mihi occurrit Halieuticorum,
quae inter Ovidiana feruntur, locus (v. 7 sqq.): omnibus
hostem Praesidiumque datum sentire et noscere teli Vimque
modumque sui, scilicet non eum modum, quem in rebus esse
ait Horatius, sed rationem utendi. Quem locum cum ego
huius Lucretiani simillimum esse stati m animadverti, tum
Antonius Zingerle, qui Ovidi imitationes cum maximo
litterarum Romanarum emolumento pervestigavit, eius ipsius
Kbri, quo id fecit (Ovidius und sein Verhältniss zu den
Vorgängern), partis II p. 16 hinc indidem expressum esse censet.
Quae cum ita sint, sic sententiae optime satis fieri posse
puto, si scribamus quo.

V 1131:

Nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante,
scilicet perpetuum illud ambitionis certamen. At Lucretio
neque aequalium vita placebat neque res humanae mox
meliores futurae esse videbantur. Immo haud pauca
antiquissimis temporibus melius quam suis se habuisse arbitrabatur.
Sin autem non desperabat fore, ut genus humanum,
postquam ad Epicuri doctrinam accessisset, maiorem, quam qua
tunc uteretur, sapientiam aliquando compararet, id profecto
brevi futurum esse non poterat putare. Quam ob rem, nisi · :
totum hunc locum perperam intellego, non magis, sed minus
a poeta scriptum esse oportet, ut se de suo tempore et de
proximis aetatibus desperare, de ceteris autem nihil conicere
significaret.

V 1186:

In caeloque deum sedes et templa locarunt.

Per caelum volvi quia nox et luna videtur,

Luna, dies et nox et noctis signa severa
Noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,

Nubila, sol, imbres, nix, venti, flumina, grando
Et rapidi fremitus et murmura magna minarum.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:22 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr6/0281.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free