- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Sjette bind /
266

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

inepta sunt. Ita autem traiectis versibus et sententia
illustris fit et gradatio restituitur. Nam si in somno sensus
nullus est, cum animae primordia ita dissipata sunt, ut mox
in pristinam coniunctionem redire possint, quanto minus in
morte, cum materies plane disiecta et perturbata sit, sensum
suspicari licet! Turbari autem somno animi materiem
Lucretius probare conatur IV 904—958.

III 931:

Quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris

Luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?

Ad quae Munro: „Q. t. t. o. seems to mean quid tibi est
tanti momentirecte is quidem vel paene recte ad
sententiam, sed verbis quid fit? Haec ut illi respondeant, pro tibi
dativo te accusativum scribendum puto, ut illud est non, ut
librario visum erat, ab eo, quod est esse, sed ab edendi verbo
declinatum interpx-etemur. Ad usum vocabuli confer, si
operae pretium est, v. 991: Quem volucres lacerent atque exest
anxius angor ; Verg. Aen. XII 801: Nec te tantus edat tacitam
dolor; Hoi\ Epist. I, 2, 38: siquid Est animum.1)

V 1031:

Sentit enim vis quisque suam quod possit abuti.

Ita libri, neque aliter veteres editiones, nisi quod vim in eis
legitur, quod in posteriores quoque transiit. Contra Lucianus
Muellerus de re metr. p. 382 [et iam Wakefieldius] suam
in suas mutare maluit collatis II 586 et III 256, ubi vis
multas et multae vis scriptum exstat. Deinde Lambinus
quoad plerisque probavit. Ac de illa quidem controversia,
utrum vim an suas accipiendum sit, ut meam sententiam
proferam, uis ex eo, quod proxime sequitur, quis oriri potuit,
suas autem cur in suam abierit, cum vis intactum mansisset,
mihi non planum esse fateor. De Lambini autem
coniec-tura eum plerisque mihi non convenit. Nam sententiarum
series ea est, ut non de moderatione aut de fiducia animan-

’) [J. L. Ussingio aliter videtur, qui in Commentario Carminum
selectorum (recte, ut opinor) Lucretii verbaj sic iungenda esae censet:
„Quid tibi est quod tanto opere nimis aegris luctibus indulges“,
ordine verborum Latinis non admodum duro, v. annot. eius ad
Plauti Asin. 230 et Amph. ‘721. M. C. G.]

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:22 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr6/0280.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free