- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Syvende bind /
1

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De ætate Xenophontis.

Scripsit G. L. Selchau.

Post Krügeri de Xenophontis vita disputationem
communis est opinio hominum doctorum, Xenophontem non post
a. 444 natum esse. Et tamen, si id verum est, multæ et
inextricabiles difficultates oriuntur. Nam primum satis
mirum est, Xenophontem plus quam quadraginta annos prorsus
igiiotum vixisse neque ullum signum illius ingenii dedisse,
quod post proelium ad Cunaxa tam præclare enituit. An
patriam suam indignam judicavisset, cui eandem operam
navaret, quam decem illis millibus mercennariorum ex omni
Græcia collectorum præstitit? At cives suos tanti faciebat,
ut bonam existimationem eorum sibi comparare præclarum
judicaret et eximie gauderet fore, ut propter ea, quæ in
reducendis militibus fecerat, a civibus suis laudaretur (in
Anabasi, passim). An nulla occasio rei bene gerendæ domi
ei oblata esset? At, si sub finem belli Peloponnesiaci
quadragenarius fuit, fere quotannis bello interfuerit uecesse est.
Et si quis mihi objiciet, eum domi non nisi prætorem
creatum aliquid momenti ad belli administrationem afferre
potuisse, respondebo, mirum videri oportere, eum, qui in media
Asia, rebus afflictis, dormire non potuerit et unus præter
omnes ad communem salutem summo studio incubuerit —
eum domi, ubi civium salus ageretur, non omnibus viribus
annisum esse, ut inter prætores legeretur et rei publicæ,
quantum in se esset, succurreret. An inter annos vitæ
triginta et quadraginta, quod spatium vitæ ejus in decem
postremos annos belli Peloponnesiaci incidisse fingitor,

Nord. tidskr. f. filol. Ny række. VII. 1

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:35 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr7/0013.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free