- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Syvende bind /
2

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

nihil in eo animi, nihil vigoris, nihil prudentiae fuisset? At
illa pars vitae ad res gereudas aptissima est. Hoc unum
cum quadam specie probabilitatis dici potest, Xenophontem,
ut hominent cum Socrate conjunctum, sine dubio jam tum
optimatium partibus magis quam plebi favisse, et eo factum
esse, ut re publica administranda prohiberetur. At e
Xenophonte ipso scimus, eum post expeditionem demum Cyri
plebi invisum fuisse, neque in Anabasi ulla minima inest
significatio, eum domi a rebus gerendis exclusum fuisse.

Hoc igitur primum miror, Xenophonti ante
quadragesimum annum vitæ nullam occasionem virtutis bellicae
promendae domi oblatam esse. Alterum, in quo offendor, est,
quod mihi incredibile videtur, hominem plus quam
quadragenarium a Proxeno adolescenti nondum triginta annos nato
induci potuisse, ut patria relicta, ubi necesse est statuere
eum jam certum et stabilem quendam cursum vitæ amplexum
fuisse, mutatis omnibus consiliis apud Cyrum prorsus novam
rationem vitæ iniret; ejusmodi consilia non ab hominibus
ejus aetatis, sed ab adolescentulis rerum novarum cupidis
iniri solent.

Deinde certum est, Xenophontem usque ad profectionem
in numero Socratis auditorum fuisse. Jam constat, eos, qui
Socratem sectarentur, fere omnes adolescentes fuisse; satis
erit admonere, Critiam illum, unum e triginta viris, quum
Socratem auditoribus privare vellet, edixisse, ne cum iis,
qui triginta annis minores essent, colloqueretur. Veri simile
igitur est, Xenophontem et ipsum tum minorem annis
triginta fuisse.

Denique, si Xenophon ante a. 444 natus est, computando
reperimus, eum eo tempore, quo Hellenica componeret, ab
anno ætatis nonagesimo non procul afuisse; nam magna
pars ejus libri post a. 357 (vel 359, nam huic anno mors
Alexandri Pheræi rectius attribuitur) scripta est; neque
tamen quidquam senile vel languidum in eo opere
depren-ditur. Et videtur Xenophon consilium Hellenica scribendi
non ante a. 302 cepisse, quoniam in eo anno consistere
decreverit; jam quivis concedet, talia consilia ab hominibus
pias quam octogenariis iniri non solere.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:35 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr7/0014.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free