Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Hæc omnia cogitanti non inutile mihi visum est
quæ-stionem de Xenophontis ætate denuo pertractare et, rectene
Krügerus tam maturum tempus natale ejus constituerit,
inquirere. —
Quum antea homines docti, Diogenem et Lucianum
secuti, statuerent, Xenophontem a. 450 natum et a. 360
mortuum esse, sub finem sæculi proximi exstiterunt duo
homines Galli, interpretes Anabasis, eques de la Lucerne et
Larcherus, qui duobus locis Anabasis fisi contenderent,
Xenophontem, quum expeditioni Cyri interesset, nondum
triginta annos natum fuisse. Sub idem fere tempus
Mit-fordus in historia græca sua idem copiosius sed tamen
festinanter, ut in re parva, probavit. Illos duos Gallos
Schneiderus in praefatione editionis suæ Hellenicorum parum
accurate refutavit; Mitfordum Krügerus libello ad id ipsum
composito (qui inscriptus est: de Xenophontis vita
quæ-stiones criticæ, 1822) erroris convincere conatus est, neque
adhuc, quod sciam, exstitit qui disputationibus ejus
contradiceret. Cum Krügero igitur mihi res est.
Quoniam Xenophon ipse ætatem suam nusquam certe
definit, et ii loci, e quibus conjectura de ea re capi posse
videtur, a Kriigero et post eum ab aliis tam mire torti
sunt, ut cum ratione temporum ab eo instituta facere
videantur, eum ordinem in hac disputatione sequar, ut primum
externa illa testimonia, non e Xenophonte ipso petita,
quibus Krügerus fisus est, in litem vocem, ut dijudicetur, utrum
fide digna sint necne; deinde, si indigna fide reperientur.
eversis his quasi adminiculis, quibus fultus Kriigerus ipsius
Xenophontis, ut equidem existimo, apertis verbis vim inferre
conatus est, opem Xenophonti ferre et scriptorem præter
ceteros plane et aperte loquentem a crimine obscuræ et
ambiguæ dictionis, quod crimen, si Krügeri explicatio vera
est, jure in eum conferri potest, defendere conabor. Duæ
igitur erunt partes hujus disputationis, quarum una in
testimoniis externis judicandis, altera in iis, quæ e scriptis
ipsius Xenophontis colligi possunt, ordinandis versabitur.
1*
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>