Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Tota igitur hæc de Xenophontis cum prœlio Deliaco
conjunctione narratio ficta est, et originem hujus commenti
explicare posse mihi videor. Nam quoniam jam a Platone
commemoratum erat, Alcibiadem a Socrate in pugna
Poti-dæensi servatum esse, facillime fieri potuit, ut aliquis
innumerabilium illorum scriptorum, qui posterioribus
temporibus de vitis philosophorum veterum vera et falsa
miscuerunt, idem de Xenophonte desideraret; nam quia e
notissimis Socratis discipulis Alcibiades et Xenophon soli laudem
bellicam consecuti essent, non inconcinnum videri poterat,
hos ambo adolescentes a magistro non modo mente
conformatos sed etiam e periculo mortis servatos esse; finxit
igitur aliquis homo otiosus, Socratem io proelio Deliaco
Xenophonti eandem operam navasse, quam, teste Platone,
in proelio Potidæensi Alcibiadi navasset. Verum hanc
explicationem non magni facio; satis habeo demonstrasse,
Xenophontem a Socrate in prœlio Deliaco servari non potuisse.
Sed ne forte quis existimet, me nimis temere ausum
esse Straboni et Diogeni in hac re fidem abrogare,
institutum cursum orationis paulisper inhibere cogor, ut
demonstrem, me id meo jure facere. Nam præter id, quod jam
dixi, hos scriptores multis sæculis post Socratis tempora
vixisse, apparet, Strabonem, dum rebus geographicis
summam curam impenderet, in rebus ad historiam vel ad litteras
pertinentibus facile e multis et variis libris perlectis quædam
falsa in libros suos inferre potuisse, ut notissimam illam de
libris Aristotelis narrationem (p. 609). Quod enim Strabo
narrat, hos libros post Theophrasti mortem in loco
subterraneo occultos fuisse, et eo factum esse, ut ii, qui doctrinam
Aristotelis tuerentur, donec libri sub finem sæculi secundi
prodirent, pauca haberent quæ disputarent (μηδέν ϊχειν φιλοσοφεϊν
πραγματικώς), id verum esse non potest, quoniam nunc
demonstratum est, libros Aristotelicos per tertium et secundum
sæculum Peripateticis notos fuisse. Jam si tam longa
narratio, unam totam paginam occupans, falsa est, multo facilius
credimus, illa, quæ de Xenophonte paucis versibus a Strabone
dicta sunt, e scriptore parum diligenti arrepta esse. —
Quod ad Diogenem attinet, quem Krügerus „diligentissi-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>