- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Syvende bind /
12

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Non multo ante a. 400 habitus esse videtur sermo, qui
est II, 2; nam maximus natu filiorum Socratis, qui ejus
dialogi persona est, adolescentulus (νεανίσκος) ibi appellatur;
in Platonis autem apologia ætatem puerilem paulo ante
excessisse dicitur (είς μέν μειράγ,ιον ηδη, δίο δέ παιδία, 34 D).

Ad annum 403 vel 404 referendi sunt sermones II, 7 et
II, 8; nam in illo significatur Piraeum a popularibus teneri
et bellum civile coeptum esse; in hoc dicitur aliquid
temporis post bellum Peloponnesiacum finitum effluxisse (vni

τ’ψ χατάλνσιν τον πολέμου — ννν 5 e).

Et sine dubio etiam II, 10, 4, ubi multi homines in
summa inopia rerum esse dicuutur (ννν δέ διά τά π ράγ ματ «
ενωνοτάτονς ίστι φίλους άγα&ονς χτήσασ&αι), aut de obsidione a.
405 aut de turbis anni 404 cogitandum est.

Anno 404 colloquium Socratis cum Critia et Charicle
habitum est (I, 2, 33). Annus 406 significatur I, 1, 18,
ubi judicium de prætoribus factum commemoratur.

Non ante annum 409 habitus est sermo, qui est III, 6, ubi
Glauco, frater minor Platonis, in contionem prodire cupiens
a Socrate retinetur; is adolescens nondum vigiuti annorum
ibi dicitur, sed non multo juniorem eum fuisse per se
apparet; tribuamus ei igitur undeviginti annos; jam,
quoniam Plato a. 429 natus est, frater ejus non ante a. 409 ea
ætate esse poterat.

Non multo ante a. 407 habitus est sermo III, 5; nam
Pericles, filius magni illius Periclis, ibi dicitur prætor fieri
cupere, quod a. 407 consecutus est.

Postremis annis belli Peloponnesiaci adjudicandi
videntur etiam sermones III, 1 et III, 4, quoniam ibi ad munus
prætoris magnopere pertinere dicitur, ut victus militibus
provideatur (1, 6 ποριστιχυν των επιτηδείων, 4, 2 τάπιτήδεια
«Tτορίζειν), quod posteriore tantum parte belli, quum
exhaustum jam ærarium esset et socii defecissent, difficile erat.

Ii homines, qui in Memorabilibus consuetudine Socratis
simul cum Xenophonte usi esse dicuntur, omnes extrema
demum parte ætatis ejus se ad eum applicare potuerunt, ut
Simmias et Cebes, Hermogenes et Phædondas, Epigenes,
Apollodorus, Antisthenes, Aristippus. Nam hi omnes apud Pia-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:35 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr7/0024.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free