Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
pugnavit, videamus, quomodo factum sit, ut liæc, quæ
manifesta videantur, labefactari potuerint.
Primum, quod de ætate juvenili Xenophontis sæpius
mentio fit, etiam si plus quam quadraginta annos natus
esset, ætatem juvenilem recte ei tribui potuisse dicit
Krii-gerus, quoniam etiam Agesilaus (in Agesilao Xenophonteo
1, 6), quum rex crearetur, juvenili ætate fuisse dicatur,
quamquam tum plus quam quadraginta annos natus esset. Certe,
sed non animadvertit homo acutissimus, in eo loco
adjectum esse verbum quod est „etiamtum“ (ihi νέος Sm): nam
hominem plus quam quadragenarium „etiamtum“ vel „adhuc“
juvenili ætate dici, prorsus mirum non est, et sic etiam nos
loquimur; simpliciter vero juvenili ætate (νέος) non recte
dicitur, neque exemplum ejus generis Kriigerus attulit. —
Deinde, quod Xenophon simul cum militibus natu minimis
(minus quam triginta annos natis) et velocissimis summa
celeritate currit, et quidem in adversos montes (VII, 3,
45 sqq., III, 4, 47 sqq., IV, 2, 16; IV, 3, 20), Krügerus:
„non eadem“ inquit „est militum et ducis ratio; in illis cum
præter animos corporis vires atque celeritas requirantur,
ætas spectanda est: ducis prudentia et consilium omnia
moderantur, tametsi provectior est et infirmior“ (p. 16).
Velim mihi dicat Kriigerus, quæ alia ratio ducis et militum
in currendo sit, et num dux, si „provectior et infirmior“ sit,
tamen, quia „prudentia et consilio“ superet, etiam cursu
militibus præstare vel certe par esse possit! — Deinde
Kriigerus dubitat, num „omnino quisquam prætorum
quadraginta annis minor“ fuerit; „quis“ inquit „sibi persuadeat
Græcos se juveni imberbi dedidisse?“ Hoc loco homo
doctissimus vehementer errat; nam apud Græcos, ut apud
omnes gentes, non raro factum est, ut homines non modo
quadraginta sed etiam triginta annis minores praetores
eligerentur, ejusque rei facile erit exempla afferre. Ut in
Memorabilibus homines adolescentuli commemorantur,
præ-tores aut fieri cupientes aut jam facti (III, 1, 1 Ι’λεξε πρός
τινα των σννόντων, ον γισ&ύνετο βονλόμενον TÎj? τιμής ταντης τνχεϊν,
Αίσχρον μέντοι, ώ νεα νία\ et 8, εφη ο νεανίσκος’, III, 2, 1
Nord. tidskr. f. filologi. Ny række. VII. 2
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>