Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tantopere verba hospitis eum ad fortunam tentandam
excitaverant, ut illud, quod plurimi intererat, utrum
proficiscendum esset annOD, quærere oblitus id unum Apollinem
rogaret, quibus dis sacrificandum esset, ut iter, quod in
animo haberet, feliciter eveniret. Omnia praeclara sperans,
quum a litore Ioniae Sardes proficisceretur, oblato in itinere
omine, summo cum gaudio ab augure comitante docetur,
gloriam imperatoriam quamquam cum periculis conjunctam
sibi portendi. Deinde benigne a Cyro receptus, ut non de
plebe homo (eques enim erat), ad fortunam ejus se associat;
ignarus, quo eatur, nullo certo munere sibi in exercitu
mandato, occasionem aliquam laudis et decoris incerte sperans,
expeditioni interest. Jam prœlio ad Cunaxa facto et Cyro
mortuo, quum quinque illi prætores Graecorum, et inter eos
Proxenus amicus, a Tissapherne dolo capti essent et in
castris omnes tristitiæ et desperationis pleni essent,
Xenophonti prorsus ut adolescentulo de caris parentibus semper
cogitanti in somno species domus „paternæ“ ardentis
obversatur. Experrectus, quum nemo alius de re communi
consilium initurus esse videatur, ipse, quamquam nondum
ad summum vigorem ætatis pervenerat, saluti exercitus
providere instituit. Convocatis centurionibus et si qui
prætores supererant, quum novi prætores e sententia ejus
crearentur, ipse, ut auctor totius rei, in hunc numerum allegitur.
Deinde, quum ordo itineris constituendus esset, ei ut minimo
natu et velocissimo munus agmen cogendi traditur;
velocitatem autem is locus requirebat, quoniam in hostes
inse-quentes impetus faciendus erat et deinde celeriter ad signa
recurrendum. Et is ordo, ab initio institutus, per totum
iter servatur. Præterea, quæcunque alia summa cum
celeritate agenda erant, Xenophonti simul cum iis militibus, qui
propter adolescentiam velocitate praestabant, mandantur; et
quamquam plerumque, ut par erat, equo vehebatur, non
raro ex equo descendit et pariter cum militibus, ubi summa
celeritate opus est, cursu contendit.
Nonne hæc omnia adolescentis sunt? Neque a me
primo hæc prolata sunt, sed magna ex parte jam a
Mit-fordo. Sed quoniam Krügerus disputationem Mitfordi im-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>