Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
oporteret eum existimaret; jam, si paulo plus quam triginta
annos ei dedit, homini Thraci, quæ gens in libidinem prona
erat, probabile videri poterat, eum filiam adultam habere;
dicit enim se Xenophonti filiam suam in matrimonium
daturum esse^et iu vicem, „si ei filia sit“ (εΐ τις σοΙ εστι ϋ·νγάτ·ης
VII, 2, 38), eam more Thracio accepturum esse (jam
quattuordecim annos natae puellæ in matrimonium dabantur,
Xen. (Econom. VII, 5).
Jam videamus, num definire possimus, quo anno ætatis
homines apud G-ræcos ακμάζειv incipere dicti sint. Apud
Platonem (rpbl. 460 E) id spatium ætatis, per quod summus
vigor hominum (άχμή) extendatur, ab anno quinto et vicesimo
incipere dicitur, ët ita dicitur, ut appareat, eam fuisse
communem hominum ^xistimationem, non ad rationes philosophi
accommodata hæc esse (avo, γουν ακμή σώματος, a discipulo,
non a Socrate, dicuutur). Et Xenophon (Cyrop. I, 2, 8 et
I, 2, 12) dicit, inde ab anno ætatis vicesimo sexto vel
septimo homines τελείους esse, quo verbo prorsus idem
significatur atque illis: (v «*,«;// είναι. Quamquam igitur prorsus
certus annus ejus rei poni non potest — et apparet, apud
G-ræcos ut apud omnes gentes alium alio anno ad summum
vigorem corporis animique pervenisse dici potuisse — id
tamen pro certo sumere posse mihi videor, circa annum
vicesimum quintum initium ακμής ponendum esse. Ad eam
igitur ætatem Xenophon a. 401 nondum
pervenerat.
Sic duas diversas vias, alteram per Memorabilia, alteram
per Anabasin ducentem, secutus eodem perveni; nam
testimonio Memorabilium planum feci, Xenophontem a. 404 vel
403 adolescentulum fuisse, et ex Anabasi demonstravi, eum
a. 401 nondum annos viginti quinque natum fuisse; eo
magis certior res videatur oportet. Jure igitur statuere
mihi videor, Xenophontem circa a. 425 natum esse.
Ita ætate Xenophontis constituta1), omnes illæ
difficultates, quas initio significavi, facillime solvuntur, efficiturque
’) Piat. rpbl. 496 B: mi τσμικοον ύι] ti kunetai rûtv y.ut1 άςίαν υμιλονντων
φιλοαοφία, i/ πυυ νηο φυγής y.at<xληφ^^h· y ev ν αΐον y ai ev t ε&οαμμένον
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>