Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Socrates, se ut matre obstetrice natum tantummodo matris
artem exerceredicebat; se enim, ipsum sterilem, juniorumanimos
veris et pulcbris cogitationibus praeguantes in partu adjuvare,
foetusque, utrum vitales essent necne, explorare. Haec ars
vero nomine dialectica sive colloquendi ars erat, quippe
quae sermonibus conferendis, vicissim interrogando et
respon-dendo consisteret. Quae, ut jam diximus, eo nititur, quod
veritas ipsa, intima veritatis quasi medulla, menti humanae
saltem potentia (<Wn(mi) inhabitare creditur, ut non a
magi-stro aliquo proprie tradi ac doceri, sed potius mutuo
ser-monum commercio elici atque explicari debeat.
Haec de sophistis et Socrate praemittenda videbantur,
quo melius Platonis philosophandi et docendi ratio
intellige-retur. Hic enim Socratis vestigia premens veritatem non in
rebus externis ac sensibus subjectis, quippe fluxis ac
muta-bilibus, collocabat, sed in ideis sive formis aeternis et
semper eisdem manentibus, quarum mens humana, et ipsa
ex aeterna origine, natura particeps, tarnen, in hoc corpus
delapsa et cum materia mixta, oblivione obruta esset. Igitur
discere (secundum Platonem) nihil est nisi reminisci sive
conscium âeri idearum menti penitus insidentium, quas
pro-trahi et ab adhaerentibus sensuum et opinionum sordibus
purgari et liberari oporteat. Hoc proprium magistri munus
esse, qui ob hoc ipsum, ut dixerat Socrates, obstetricis vice
fungi putandus sit.
Hine facile intelligitur, dialogi formam Platonicae
disciplinae quasi sponte se praebuisse, ut quae toti illi
philosophandi rationi, quam a magistro acceptam ipse sedulo
excoluerat, unice conveniret. Nam potissimum colloquendo
mentes hominum ita excitantur et moventur, ut quae
veritatis semina in se habeant, expromant atque explicent, sicut
etiam diversae opiniones, ubi inter se occurrunt et altera
alteri impingitur, quasi destringuntur et depurgantur, ut,
quem contineant, veritatis nucléus liber et perspicuus
appareat.
Hue accedit, quod dialogi sive mutui sermones non
speciem praebent scholae sive disciplinae cujusdam abstrusae
atque a vita communi remotae, sed contra cum hac com-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>