Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
muni hominum vita cohaerere eamque exprimere videntur.
Quae res cum tota philosophiae illius temporis condicione,
qualem jam supra indicavimus, optime congruit. Sic enim
philosophus non ut proprius quidam magister sive doctrinae
professor apparet, sed tantum hominum sermonibus se libéré
immiscere et ex tempore occasione sumpta sensim
accura-tiorem veri disquisitionem atque investigationem movere
videtur.
Itaque Plato semper Socratem inducit in foro, in
gym-nasiis, alio quolibet loco cum hominibus omnis generis
con-fabulantem, opiniones, quae de re qualibet proferantur, et
rationes, quibus nitantur, sciscitando explorantem,
sermones-que sensim eo ducentem, ut et vulgares sententiae et
sophi-starum argutiae fragiles ac vanae appareant, remque vere
accuratiore inquisitione indigere patescat, quam postremum
fere magis significet, quam exsequatur. In omnibus dialogis
hic Socrates Platonicus, sine dubio ad vivum exemplar
expressus, ab omni doctrina. putida atque umbratili alienus,
eleganti urbanitate conspicuus, sermones salibus facetiisque
passim conspergit. Sic philosopha disputatio nobis non
nuda offertur, sed speciosis vitae morumque imaginibus
involuta, quibus quum totum illud Graecorum acre et sagax
ingenium, tum interlocutoris cujusque natura peculiaris
vivis coloribus depingitur.
Vere igitur dici potest, dialogos Platonicos non magis
ad philosophiam, quam ad poësin pertinere. Sunt quasi
extremae propagines illius poesis, qua antiqui, ut
Par-menides, Empedocles, alii, etiam versibus philosophati
erant, quae nunc in ipso transitu ad puram ac sobriam
philosophiam faciendo versus remisit. Et quum prisca illa
de pbilosophia poemata epici generis fuissent, haec
novis-sima, ut par erat, potius ad scenicam poesin
appropinqua-bant. Etiam Aristoteles, in loco ceterum obscuro (de Poetica
c. 1) sermones Socraticos (qui sine dubio Platonis sunt) inter
poetica opera numerare videtur. Certe idem Aristoteles
apud Diogenem Laertium dicit, trp t&p Xiyav iSiav ainov (ioZ
nXaz&voç) uelitär not/u((io- eivai xal neÇoi Xöyov (Diog. Laert.
III, 37).
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>