Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
in illis documentis mentio nulla inesse potest.“ Cfr. quae
in Goett. Nachr. 1864, p. 139 disputauit, ubi legi quam in
Anecdotis proposuerat unum exemplum non conuenire concedit
(Wescher et Fouc. n. 406). Sed illa sententia neque quod
sciam ullo idoneo argumento nititur et titulo postea cognito
aperte refutatur. Nam quod in titulis consecrationes
con-tinentibus excepto illo Delphico pretii nusquam mentio fit,
id uero prorsus nullius momenti est; neque enim pretium
si quod ante consecrationem seruus domino soluerat ad
consecrationis ritum pertinebat, sed ad manumissionem, quam
consecratio nihil aliud quam confirmât, et ob eam rem ne
in documento quidem consecrationis pretii mentionem fieri
oportebat. Prorsus diuersa res est in manumissione
Del-phica; nam hic ipsum pretium pro manumissione pactum a
deo domino solui fingitur, ut mentio eius deesse non possit.
Utra, autem ratione, consecratione an uenditione, utendum
esset, id non ex rationibus inter unumquemque dominum et
seruum intercedentibus, sed ex more et legibus ciuitatis, in
qua manumissio fieret, pependisse luce clarius est. Quid
quod in titulo a Stamatake edito (. IX, p. 360), Curtio
sane nondum cognito, ad åvoni&i]<nv adiectum est illud inl
dcoqeä?1) —■ Ergo in Boeotia et Phocide, sicuti cetera
Grae-cia, seruos uulgo nisi pretio persoluto non manumissos esse
certum est.
IV.
De manumissione sacra fictae uenditionis specie facta.
Mos seruorum sacrae uenditionis specie manumittendorum
quamquam in aliarum quoque ciuitatum monumentis publicis
reperitur, tamen nobis maxime e titulis Delphicis, quorum
numerus iam quingentos excedit, cognitus est. Qui cum ad
totum illud manumissionis institutum illustrandum tanti mo-
’) Adiectum autem est nun quod ad consecrationem pertineat, sed
quia manumissor liberalitatem suam publice notam esse uoluit.
Nord. tidskr. f. filol Ny række. VIII. 3
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>