- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
34

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

menti sint, haud indignum uidetur, quo ordine quaque ratione
reperti et ab hominibus doctis explicati sint, breuiter
re-cognoscere.

Iam a Cyriaco, Chandlero, Clarkio Delphis in muro
theatri cuiusdam in solo Apollini sacro aedificati atque etiam
aliis in locis nonnullae inscriptiones manumissiones
continentes repertae erant, quae hodie omnes in C. I. G. uol. I
(1699—1710) leguntur. Praeter hos duos eiusdem generis
titulos edidit Thiersch in dissertationibus Acad. Monac. a.
1840. Eodem autem anno Carolus Odofredus Mueller cum
Delphos accessisset, media aestate murum ipsi templo
sub-structum1) ex parte detegendum curauit quaeque ibi incisa
erant summo studio legere et describere coepit. Sed cum
in hac ipsa opera graui morbo correptus mortem obiisset,
unus ex comitibus eius. Ernestus Curtius, quae iam descripta
erant edenda suscepit. Ita anno 1843 prodierunt Anecdota
Delphica, in quo libro praeter alia triginta septem tituli
manumissionum Delphici primum editi sunt. Quorum
descrip-tioni Curtius disputationem adiecit, qua sacrae et in primis
Delphicae manumissionis ritum Muelleri suisque (nam aegroto
Muellero ipse plerosque descripserat) et antea publicatis
titulis usus omni ex parte illustrare conatus est. Huius
operis recensionem egit Meier in actis quae uocantur
Allgemeine Litteraturzeitung (1843, n. 230 sqq.). Titulos Curtianos
et Thierschianos repetiuit Rangabé (Antt. Hell. n. 905—45);
sed inscriptiones Delphicae quae ante annum 1860 in lucem
prodierant diligentissime collectae et optime editae sunt
apud Le Bas, Voyage archéol., n. 898—963; quamquam
minus commode hoc libro utimur, quia adhuc solus titulorum
textus maiusculis expressus litteris editus est. Nouos titulos
paucos nec diligenter descriptos publicauerunt Michaelis et
Conze (Annali dell’ Instituto 1861). Sed multo maiorem
huius generis titulorum nuraerum (sunt uniuersi 422), inter
quos sunt etiam tituli a Michaëli et Conzio antea editi,

’) De hoc muro, unde petiti sunt et omues tituli Curtiani et
qui-cnmque postea editi sunt, cfr. Foucart in Archives des miss,
scient., nov. ser. vol. II, p. 1 sqq.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0046.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free