Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Syracusanus (W. F. 433) et rex Pergami Attalus (W. F. 336;
cfr. Curt. Goett. Nachr. p. 170). Uenditione igitur sacra
Delphica etiam pro celebritate templi Apollinis populos
uicinos satis frequenter usos esse apparet; qua in re
monen-dusn est, ciuitates quae saepissime compareant omnes fere
circa annum a. Chr. n. 200 foederi Aetolorum subiectos
fuisse. Itaque quod Boeoti, quamquam a Delphis minime
longe aberant, inter uenditores perraro reperiuntur, nihil
miri habet; nam illo tempore ad foedus Aetolorum non
per-tiuebant; porro in plerisque oppidis Boeoticis aliani sacrae
manumissionis formam in usa fuisse uidimus, qua scilicet
incolae uti quam eiusdem rei causa Delphos proficisci malebant,
sicut etiam sacerdotes eam propter quaestum inde
percep-tum quam maxime frequentari cupiebant. Hane quoque
causam fuisse puto, cur inter ciuitates Phocidis, quae cum
Aetolis coniunctae erant, Stiridenses et Daulidenses rarissime
appareant; nam ibi consecrationem usitatam fuisse nouimus.
Illud magis mirum, quod inter ciuitates Locrenses tam saepe
Amphissa occurrit; nam etiam Amphissae uenditiones sacras
fieri solitas esse constat (Bull. corr. Hell. V, p. 451). Idem
de Chalio ualet (cfr. C. I. G. 1607); sed utraque urbs
Delphis prope uicina fuit. Contra Naupactii, qui longius
aberant, suis ipsorum templis uti malebant; nam inter
uenditores Delphicos raro (quater) occurrunt, et uenditionis
sacrae morem ibi eodem tempore quo Delphis exstitisse
nouimus (cfr. Weil, Mitth. des Dtsch. arch. Inst. IV, p. 28
sq.), quod de Amphissa et Chalio incertum est.
Iam uero disputatio nostra eo progressa est, ut de
origine uenditionis sacrae dicendum uideatur. Itaque, ut
quae ad rem pertineant breuiter comprehendamus : inde a
fine saeculi ante Chr. n. tertii morem de quo agimus
Delphis exstitisse nouimus; inter manumissores qui eo utantur
praeter ipsos Delphos multos hommes peregrmos, quorum
ciuitates illo tempore omnes fere, sicut Delphi et ipsi, cum
Aetolis foedere coniuncti essent, fuisse inuenimus; denique
ceterae ciuitates, in quibus eundem morem in usu fuisse
comperimus (sunt autem eae Naupactus, Amphissa, Chalium,
Arsinoe, Phistyum, Tithorea), omnes ad idem foedus Aetolo-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>