Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
rum pertinebant. Propter liaec omnia Weilium uerum uidisse
existimo, qui uenditionem sacram cum foedere Aetolico
ali-qua ratione coniunctam fuisse contendit (Mitth. 1. 1.). Sed
cuiusmodi fuerit haec ratio dum explicare studet uir doctus,
minus fortasse cautus fuit. Is enim ita existimare uidetur,
tamquam sub finem saeculi a. Chr. n. tertii lege foederis
Aetolici communi lata tota haec manumissiouis forma
instituta sit;1) quod inihi minus probatur. Primum enim quod
inter titulos hane manumissionis formam exhibentes nullus
adhuc repei’tus est, qui anno a. Chr. n. 200 multo antiquior
sit, inde nihil efficitur, cum hoc mero casu factum esse
possit. Tum uero tota manumissionis sacrae forma ea est,
ut eam subito lege creatam esse ueri prorsus dissimile sit;
immo ubicumque rem per se simplicem tot ambagibus
inuo-lutam et formulis a re et ueritate longe abhorrentibus quasi
obsenratam geri uidemus, facere non possumus quin de
longiore temporis spatio cogitemus, quo uis quae ab initio
in illis formulis fuerit paulatim immutata sit. Eodem fert
comparatio titulorum Boeoticorum, qui eiusdem rei similem
formam exhibent, sed quam admodum antiquo tempore
usitatam fuisse constet. Itaque uenditionem sacram sicut
consecrationem a uera hierodulia originem duxisse existimo,
Boeckhium, Curtium, Foucartium secutus, quibus omnibus
idem placuit. — Potest porro quaeri, utrum unoquoque loco
ipsa per se exstiterit, an primum in una aliqua ciuitate
inuenta et aucta sit, deinde imitatione latius serpserit. Illud
autem ideo minus ueri simile est, quod eadem paene
titulorum forma ubique occurrit; quare morem illum Delphis
primum ortum, inde foederis Aetolici tempore, cum propter
commercia inter ciuitates eius participes instituta a multis
’) Mitth. IY, p. 28: „Da nun, wie sich aus dem Vorigen ergibt, die
Freilassung in der Form des Scheinverkaufs beschränkt ist auf das
eigentliche Aetolien und die während des S. Jahrhunderts mit
Aetolien vereinigten Theile von Lokris und Phokis, wird dieselbe
auf die Gesetzgebung des aetolischen Bundes zurückgeführt werden
müssen. Annähernd lässt sich auch ihre Entstehungszeit
bestimmen.....; beide Strategenjahre [Chalepos et Agetas II] gehören
aber in das letzte Jahrzehnt des 3. Jahrhunderts.“
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>