Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ubi cur melius quain quouis alio loco, excepto primo, sese
habeant nescio. V. 272—73 sine ulla causa deleuit. In u.
454 sq. ilia inter se Priami postesque relicti a tergo uncis inclusit,
credo quia non intellexit. Neque quisquam alius haec intellexit;
sed in tam facile remedium neminem ante Klouöekium incidisse
philologorum laus est. Post u. 522 apodosim excidisse aut ilia
non si ipse meus nunc adforet Hector interpolatoris manu adiecta
esse putat, qua de re in Zeitschr. f. Oesterr. Gymn. 1881 p. 589
sqq. ita disputauit ut post non nihil aliud quain egeret intellegi
posse, sic autem enuntiatum primarium cum condicionali parum
conuenire contenderet. Et haec quidem recte disputata uideri
possunt; sed tamen fugit eum , similem difficultatem in iis quae
proxime praecedunt relinqui. Neque enim usitate sic dicitur:
defensoribus istis tempus non eget, si ita intellegendum est:
de-fensores isti hoc tempore nihil efficere possunt. Atqui recte sic
dici non est cur negemus; tum uero etiam quae sequuntur
proce-dunt: non egeret, h. e. nihil ab talibus defensoribus effici posset,
etiamsi omnium potentissimus, ipse Hector, adesset. — Ys. 695—
97 sic scripsit: illam summa super labentem culmina teeti
sig-nantemque uias elaram se condere situa cernimus Idaea, permutatis
illis signcmtemque uias et cernimus Idaea. Hanc coniecturam
ce-teris quas attuli speciosiorem esse confitendum est; sed traditam
scripturam corrigendi nullam uecessitatem uideo, cum nihil
pror-sus habeat quo quis iure offendatur *).
Duo praeterea huius generis exempta addam, alterum
coniec-turae quae probari posse uideatur, alterum uersuum sine ulla
ratione permutatorum. V. 325 libri sexti post 328 collocauit
Klouöek, ut Sibylla Aeneae de umbris errantibus sic
respon-deat :
„Anchisa generate, deum certissima proies,
Cocyti stagna alta uides Stygiamque paludem,
324. di cuius iurare timent et fallere numen.
326. portitor ille Charon; hi quos uehit unda sepulti;
327. nec ripas datur horrendas et rauca fluenta
328. transportare prius quarn sedibus ossa quierunt.
325. haec omnis quam cernis inops inhumataque turbast;
329. centum errant annos uolitantque haec litora circum;
tum demum admissi stagna exoptata reuisunt.
Hanc orationem concinnam esse et membra inter se apte
respondere nec hune uersuum ordinem si traditus esset
quem-quam mutaturum fuisse apparet. Sed tamen Vergilium non ita
’) Scilicet adiectiuum quod est elaram et participium quod est
signantem illo que iunguntur, in qua structura, praesertim in
Ver-gilio, nihil miri inest; cfr. II, 517: condensae et diuom amplexae
simulacra sedebant.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>