Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
eadem constitutio indicis, eadem fere omnia quae eadem
esse possunt.
Satis accurate descriptus est hic codex in maiore editione
Iacobitziil), qui cum codicem ipse contulisset totum2),
descriptiones Schneideri atque Antonii breviter complexus est.
Antonii autem libellum, ut qui exteriorem codicis
descriptionem habeat plenam atque fere accuratam, ne post
Iaco-bitzium quidem neglegere licet.
De aetate codicis A haec habet Schneider: ,Manus a
primo ad extremum omnia .... exaravit, litteris formae
recentioris, qualis seculi 14 erat ....’; haec autem Geissleri
verbis usus Anton: tLiterarum forma plane eadem, quae in
bibliotheca D. Marci a Zanetto, Specimine I. Sec XV ex cod.
CCCLXXXIV delineata conspicitur’3).
Contuli ex A paucos tantummodo libros librorumque
partes vidique bene eum esse a superioribus collatum. Itaque
ea quae in singulis libris vel praetermissa ab illis vel
perperam lecta inveni, in aliud tempus reservabo adferamque
pauca quae in cod. A describendo non commemoraverunt
superiores4).
In indice codicis numeri quidam XV vel XVI saeculo
scripti sunt, quos ita recensebo, ut appareat, ad quos
Luciani libros pertineant. Stichometrici non possunt esse
’) Lueianus ex rec. Caroli Iacobitz, Vol. I, Lips. 1836, Praef. p.
VII—XII.
2) Codicem A — sic autem post Iacobitzium vulgo notant codicem
Gorlicensem — contulerunt ante me: I. 6. Geissler, C. E. Ch.
Schneider, C. Th. Anton, E. Struve, C. Iacobitz, Franc. Fritzsche,
Iui. Sommerbrodt et Antonio teste ^ntequam in nostra custodia
esset, Leigh Prof. ...., deinde Heyne Gottingensis’.
3) Haec ab Antonio dici et Iacobitzium videtur fugisse et Fritzschium,
quorum uterque Gorlicensi plurimum tribuit in textu constituendo.
Codex autem ille Marcianus a Rhoso scriptus est. In eadem via
atque me fuisse iam Geisslerum vidi post Gorlicensem examinatum
Rhosique manum agnitam; nam Antonii librum primo non
contuleram.
4) Fritzschii verba — Lueianus, Vol. I P. I, Rostochii 1860, Praef. p.
III — eiusmodi sunt, ut veri simile sit Antonii librum ab eo
inspectum non fuisse.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>