- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Niende bind /
243

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

hi numerix) ; ad nullum meorum codicum — sexaginta autem
Luciani codices perlustravi — possunt pertinere; Paulus
Vogt Cl. V., qui de multis ipse quoque codicibus Lucianeis
disseruit, ne ex suis quidem ullum esse me docuit, qui tantum
numerum paginarum haberet: at cum haud dubium esse
videatur, quin ad alium quendam librorum ordinem
pertineant, in conspectu eos posui, ut in ceteris quoque codicibus
examinandis respici possent. Vides autem neque omnes libellos
numeris instructos esse et a Vulg. VIII dialogo quodam
orsum esse2), si ad quem codicem referuntur numeri illi.

In marginibus saepissime occurrunt singula, bina, terna
puncta. Horum non exigua pars, quae ad leviores scribendi
errores indicandos pertinebat, erroribus a Rhoso ipso
correctis erasa est; qua re adducor, ut ea quoque puncta, quae
adhuc in marginibus exstant, a Rhoso scripta esse credam.
Eam autem manum, quae secunda appellatur et a Iacobitzio
et a Fritzschio, saepius Rhosi ipsius esse mihi persuasi
suspi-corque nullam aliam manum in textu corrigendo versatam esse.

Mutilatus est in fine codex A neque ultimos libros
continet ex iis, quos πίναξ ille indicat; tegumentum autem eius,
quodXVI saeculi speciem prae se fert3), adeo apte codicem
continet, ut non post eum hoc tegumento compactum ultimi
illi libri abscindi potuerint.

Scholiis carere Gorlicensem Antonii verbis usus tradit
Iacobitz4), suis Fritzsche5). Habet autem hic codex cum
adnotationes paucas tum scholium ad Vulg. XXIX initium

’) Satis erit adferre quod in editionibus Aldinis ooto paginas eapit
Vulg. XXYII, unam paginam et dimidiam Vulg. LIII; horum
autem libellorum 451 ille habet ascriptum in indice, hic 709.

2) Numeri autem 1, 2, 3, 4, 5 al. vetant de miscellaneo quodam codice
cogitare, nisi statueris eiusmodi codicem aliquem a Luciani
dialogis incepisse aliorumque scriptorum libros hic illic interiectos
habuisse.

3) Simillimum est tegumentis codicum quorundam Miegianorum
bibliothecae Upsaliensis, quos suo aere paratoa a. 1648 Argentorato
secum in Sueciam transportavit loannes Scheffer. Haec autem
tegumenta XVI saeculi esse constat.

4) Lucianus, Vol. I, Lips. 1836, Praef, p. IX.

5) Lucianus, Vol. I P. I, Rostochii 1860, Praef. p. III.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr9/0255.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free