- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Niende bind /
280

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

se ferant. Quae ut in cognationibus constituendis magni
sunt momenti, ita non e veris lacunis ortae sunt; nam
plurimi codices intervallis quibusdam relictis significant
personarum vices, nomina autem personarum saepe supra
versum addita sunt, saepe in marginibus, interdum, ubi lacunae
relictae sunt, personarum nomina plane omittuntur1). —
Quartum genus lacunarum in editionibus
antiquissimis invenitur interdum; eas autem lacunas dico, quae in
typis plagulisque disponendis ortae sunt neque in ullo codice
inveniuntur; de eiusmodi lacunis pauca exponam infra, ubi
de Florentina editione a agetur. Quamquam id egi, ut
paucas tantum eiusmodi lacunas adferrem supra, tamen fieri
potest, ut satis magna pars earum, quas ex a attuli, hoc in
numero ponenda sit; utilius autem mihi videbatur eas
quoque adiungi, de quarum origine non constabat2). —
Quintum genus lacunarum ortum est, cum in lacunis rasura
effectis nihil rescriberetur; ingens est in codicibus earum
numerus satisque habui paucas adferre, cum neque fieri
posset, ut omnes, quotquot enotavissem, h. 1. adferrem neque
omnino utile videretur omnes praeteriri. Harum autem

1 ) Personarum nomina in nonnullis codicibus addiderunt rubrieatores
vel scholiastae, ut in codice Ψ\ sed in i Ilie quoque codicibus nomina

— sive ob alias quasdam causas sive quod in ipso versu scripta
invenerunt — una cum textu interdum scripserunt librarii.
Interdum in nominibus appingendis alios fontes adhibuerunt
rubrica-tores atque librarii; ita saepius egit codicis Ψ rubricator, qui
idem est atque librarius; quae res ita explicari poterit fortasse, si
statuerimus, eos libros in codice illo, cuius textum describebat, aut
nullis personarum nominibus aut paucis instructos fuisse; exstant
autem eiusmodi codices Lucianei, quamquam nullum cognovi, qui
totus sit eiusmodi.

*) Huic generi haud dissimilis est earum lacunarum species, quae
in codicibus ortae sunt, cum a pagina transiens ad paginam
ultimum primumve versum vacuum relinqueret librarius. Harum
lacunarum, cum plura adferri possent, unum exemplum, attuli e cod.
B (Vulg. VIII, XX, c. 9). Similem originem prae se ferunt
omissiones, repetitiones, transpositiones a librariis saepe
factae in transitu, quas et plurimas esse et ad textus historiam
illustrandam gravissimas apparebit e codicum Bi’.ß*P al.
descriptionibus.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr9/0292.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free