- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Niende bind /
281

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

lacunarum plurimae correctoribus debentur saepiusque
cum aliis correctionibus atque. interpolationibus artissimo
coniunctae sunt. — Sextum genus ponere liceat earum,
quae primae manui numquam tribui possint, cum ob
codicum folia umore situque corrupta litterae quaedam
legi non possint. Eiusmodi codicum clade orta est sine
dubio pars satis magna lacunarum. In cod. Urb. CXVIII
multae litterae umore adeo corruptae sunt, ut saepe ne
aliorum quidem codicum ope legi possint; nondum autem
constat e cod. Urb. lacunas ullas in aliis codicibus ortas esse,
ideoque satis habebo exempla quaedam ex hoc codice infra
adferre, si in quo codice iidem loci inveniantur lacunosi, ut
sciri possit, unde lacunae ortae sint. De simili cod.
Mutinensis clade pauca exposui superiore anno in eius codicis
descriptione. Huc ea quoque pertinent, quae ex Sl attuli
supra ad Vulg. VIII,v c. 2, ubi Marc. CCCCXXXV ex si
descriptus lacunas habet.

Venio iam ad eos codices in conspectu ponendos
breviterque recensendos, qui eo consilio a me examinati
sunt, ut lacunae in textu1) Lucianeo relictae indagarentur.
Stellulis notatos novem codices a me non examinatos
ad-sumam, quos lacunosos esse ex aliorum collationibus apparet.
Praeter ea lacunarum genera, quae supra exposui, lacunas
in textu Lucianeo relictas me invenisse nullas scito, nisi eas,
quae ad vulgatum librorum ordinem descriptae exstant supra.
Vides autem in lacunosorum numero esse optimum
fere quemque atque antiquissimum e codicibus
adhuc examinatis. Quod ad eos codices attinet, e quibus
nullae lacunae a me adferuntur, fieri sane potuit, ut una
vel altera lacuna oculos meos superiorumque effugeret; nam
eiusmodi laborem — quem et utilem esse et tandem
aliquando suscipiendum facile mihi concesseris — neque facile

*) Scholia quoque non poteram non examinare plurima in codicibus
inspiciendis atque conferendis. De scholiorum autem lacunis non
agam, quod et longum est et ab alio V. D. fiet sine dubio, cum
in scholiorum Lucianeorum editione paranda iam diu versetur (i.
Bertolotto Accedit, quod neque id egi hac re cognita, ut
scholiorum omnium plenam collationem instituerem, et alia est interdum
scholiorum propago atque librorum ipsorum.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr9/0293.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free