Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Urbinas CXX, chartaceus, receus (nihil praeterea de
eius aetate adnotavi). Vulg. XVII c. 29 (bis), c. 30.
Vaticanus LXXVI (P Fritzschii), chartaceus, recens
(XVI, ut mihi videbatur, saec.).1) Vulg. IYr c. 8, XI c. 3 et
4, XII saepius, XXXII saepius, XXXVII c. 52, XLIV c. 15,
c. 36, L c. 16 (bis), c. 19, LII saepius, LXI c. 4.
Vaticanus LXXXVI (R Fritzschii), chartaceus, recens
(nihil praeterea de eius aetate adnotavi). Vulg. V saepius.
21 Fritzschii = Vaticanus LXXXVII, chartaceus2),
(saeculo quarto decimo tribuitur codex a C. B. ITasio, recte
fortasse, quamquam nescio an sit etiam recentior’ (sic
Roth-stein 1. 1. p. 65). Chartae genus speciem mihi referebat
codicis Marciani Zan. gr. CCCCLXIV (Hesiodus), qui a. 1315
a Demetrio Triclinio scriptus est. Wattenbachii autem
tabulae ad manus mihi non erant, quo fit, ut dicere non
possim, num chartae similitudine factum sit, ut litterarum
ductus quosdam Triclinianis haud dissimiles esse existimarem ;
neque tamen Triclinii manui adeo similis mihi visa est huius
librarii manus, ut eandem esse credam. Lacunas vidi has:
Vulg. III c. 12, XXIX c. 7, LXVIII c. 11 et 12, c. 13.
Consensus: Vulg. II c. 7, LXXV c. 14.
Vaticanus LXXXVIII, chartaceus, codicibus ψ et Urb
CXVIII fere aequalis; librarius, ubi quid inter scribendum
eraserat, semper fere lacunam reliquit neque in rasura
1) Ex Val. LXXVI Timon (Vulg. V) ab Ignatio Guidio collatus est
in usum Fritzschii, cuius verba haec sunt: ,no. 76 codex
bombycinus saec. XIV, qui notae melioris est et cum optimis libris saepe
consentit’. De hoc codice optime egit M. Rothstein (Quaestt.
Luciau. p. 20—24 al. 1.), qui eum ad cod. BA alios .prioris classis’
testes accedere demonstravit. Lacuuas autem neque ex hoc codice
neque ex alio ullo commemoravit Rothstein. Quod chartaceum
esse hunc codicem dixi, eum a Fritzschio bombycinus dictus sit.
chartaceos eos quoque codices dixi, qui bombycini soleut dici.
2) 31 ante me examinaverunt F. I. Bast, C. Hase, E. Rohde, I.
Som-merbrodt, M Rothstein al. — ,De huius codicis auctoritate quod
ad Dial. mort, attinet vide Desrousscaux (Revue de Philologie, t.
VIII, 1885).’
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>