|
| VISO tali periculo sagittarum descendentium e sublimi in |
| capita classicorum militum, velis, pannisque navigia quasi | Vela contra imbres sagittarum extenduntur. |
| cuneatis tectis cooperiunt nautæ, maximæ dissolute ligatis |
| velis: quia si stricte, contorteque ligata sunt, nulla flaccitas |
| prodesse poterit, quin rigidum objectum naucleris maxime |
| noceat, vt grave damnum suscipiant sagittarum penetratione: |
| non autem a latere de terra in telis emissis: quia longa |
| distantia etiam propter oppositas in classe tabulas, suis viribus |
| privatæ, redduntur otiosæ. Verum neque solis sagittis |
| vexantur hostiles classes, sed plerunque in anchoris firmatæ, globis ignitis e sundis, | Globi ignitino centiores. |
| vel æreis tormentis emissis: quibus, quia directe, & a latere proveniunt, facilis fiet resistentia |
| oppositione similium tabularum. Si vero vi tempestatum ruptis anchoris, |
| & iniquo loco dimissis, effugere cogatur inimica classis, nisi mare apertum per liberum |
| sinum tetigerit, nunquam, vel raro, vt superius lib. II. dictum fuerat, ob mille | Naves sæpius periclitantur. |
| pericula superstes aut incolumis evadet. Tot enim cæca, atque latentia saxa in gurgite |
| subsunt, vt vix, nisi vehemens vndarum collisio agitante procella monstraverit |
| ea, infelix liberabitur classis. |
|
|
|
De navibus incendiariis. |
|
CAP. XII. |
|
| EST præterea Septentrionalium pugnatorum contra littoralia | Modus præliandi littoralis. |
| castra, seu propugnacula, præliandi modus, vt multis |
| attentatis congressibus, sed frustratis, incendiarias naves | Naves incendiariæ. |
| quovis combustibili imposito, expectatoque tempestuoso |
| vento (directione alicuius audaculi e puppi tandem fugientis ) |
| versus propugnacula maximis trabibus constructa, separatim |
| vel conjunctim dirigere soleant, alioque loco, vel |
| littore machinis, seu tormentis advectis castrorum custodes | Fumus & flamma fugat nautas. |
| lacessant, vt vi flammæ, fumique, & ardoris, ita oppressos |
| se sentiant, vt nullo, vel difficilimo remedio sibiipsis prospicere possint. Plura |
|