|  | etenim vnico tempore, locove forsitan angusto pertolerant mala, hac potissimum | 
|  | ratione, quia tales incendiariæ naves a peritissimis militibus exquisito semper ingenio, | 
| Naves conductiæ. | & vncis ferreis præparari solent. Sed nec minus conductitiæ naves, quæ frequenter | 
|  | maximæ sunt, ad comportandum combustibilia, seu ignium alimenta, prædictis | 
| Alimenta ignium. | si opus fuerit connectentur. In quibusdam etiam navibus, vt dolus dolo compensetur, | 
| Dolus dolo compensatur. | solis remigantibus visis præparatorum militum multitudo ad arma servatur | 
|  | inferiori loco, vt furtim in speculatores curiose accedentes irruant, vel eo situm in | 
|  | littore divisi permaneant, vbi non amplius dissimulatione, sed serio sit aggrediendum: | 
| Viri impigri. | quo casu impigri, & fortes viri sese, suaque ingenia, ac vires demonstrant, | 
|  | quibus artibus inimicorum castra sint attentanda, ac demolienda. Quædam etiam | 
| Hippagines. | naves eo ingenio integras hippagines, plenas equorum, armorumque ornamentis, & | 
|  | insigni spoliorum genere repletas arripiunt. Advolant præterea ex improviso nonnullæ | 
| Naves quæstuariæ. | naves quæstuarirum, multa, magnaque liquidæ, vel duræ picis vasa ferentes: quæ | 
|  | etiam eo deducuntur, vt igne immisso admoveantur in propugnacula supradicta. | 
|  | Maximus etenim incolis ( qui e pice hujusmodi, & corticibus betulinis vivunt ) | 
| Quæstus picis. | quæstus est: quia pix pro navibus, cortexque pro tectis aptatur, vti infra de stucturis | 
|  | lib. XII. cap. III. ostendetur. | 
|  |  | 
|  |  | 
|  |  | 
|  | De navibus ignivomis.  | 
|  |  | 
|  | CAP. XIII.  | 
|  |  | 
| Naves ignivomæ. | NOTVM satis est, sæpissime eodem loco aperti maris | 
|  | fore navium ignivomarum acerrima prælia, vbi bruma præcedenti | 
|  | eodem loco super glaciem in plurimis equorum | 
|  | turmis, & bombardis fuerat atrocissima bella. Hoc tamen | 
| Periculum marinum terribilius. | navali congressu eo terribilius enascitur periculum, quo | 
|  | saucius aliquis factus, atque e navi dejectus, locum recuperandi | 
|  | vires non habeat, aut inveniat exigua ope relevantem: | 
|  | & ita geminata miseria, igne scilicet ambustus, & | 
|  | aqua præfocatus, extinguitur in instanti. In glacie vero | 
|  | cadens, facilime ad littus amicum extrahitur, medicina sanandus. Si igne in navali | 
|  | bello quis tactus fuerit, vix vnquam se integræ sanitati restituendum agnoscet. | 
|  | Ignis | 
|  |  |