|
| CAPIATVR farinam cribro non excussa tritici communis, |
| vel hordei: inde enim melior fit cervisia. Fiat pasta, & ingeratur | Modus Aethiopum cervisia conficiendi. |
| fermentum, veluti conficitur panis cibarius: maneat |
| dicta pasta per decem dies, antequam coquatur: sed quotidie |
| bene misceatur, & inspergatur singulis diebus exigua farina |
| vsque ad decimum diem, ita vt dicta pasta acescat. Post decimum |
| diem fiat inde panis: coquatur in furno, & fiat biscotus: |
| cum acuerit: frangatur in frusta, & ponatur in vrna, superponendo |
| pauxillum hordei germinati: impleatur dicta | Hordeum germinatum. |
| vrna aqua: bene obturetur vsque in triduum. Post aperiatur, & manus protendatur vsque |
| ad fundum vrnæ, miscendo optime, infringendo, & liquefaciendo biscoctum panem, |
| qui non fuerit ab aqua liquefactus. Deinde statim ingeratur panis e hordeo factus | Panis hordeaceus. |
| eodem die, incidendo in offas: & iterum immittatur hordeum germinatum, plusquam |
| prius: sed tamen oportet diligenti vti mensura, & ordine, pro quantitate cervisiæ: | Cervisia quando insipida. |
| quod nisi factum fuerit, cervisia fiet asperi, & amari saporis: si vero parcius immittatur, |
| fit insipida, et insulsa. Necesse est igitur vti prudentia, in qua est omnis vis. Et cum |
| omnia commixta fuerint, iterum obturanda est vrna, vsque ad quartum diem: inde aperienda, |
| & paulatim solidanda per pannum lineum: cumque bene fuerit expressa, & | Transfusio cervisiæ. |
| cum fece purgata, infunditur in aliud vas bene purum: & qui volverit bibere eodem, |
| hoc est quarto die, poterit, licet insipida fit vsque in vigesimum diem. |
|
|
|
De eadem cervisia alio modo conficienda. |
|
CAP. XXXI. |
|
| RECIPIATVR panis biscoctus, & hordeum germinatum, | Panis biscoctus. |
| & mittatur in vrnam grandem ( vt supra dictum est ) |
| vsque ad tertium diem: deinde capiatur pila magna, melle |
| plena, vna cum savis, & cera: postea sumatur magnum vas, | Mel & favuus coquitur. |
| quod capiat quintuplicis liquoris plus, quam ceperat olla |
| mellis, & bene lavetur: dumque adhuc humidum est, invertitur |
| ore inferius demisso, vt fumigetur aridis frondibus olivarum: |
| deinde infunditur totum mel prædictæ ollæ: eademque |
| olla bis impletur hordeo germinato, & pane biscocto mollito, | Mixtio. |
| tantundem aquæ in illud vas, vbi mel positum fuit, immittendo, etiam hordei |
| germinati tantum, quantum oportebit. Cumque hæc omnia simul commixta fuerint |
| in vase fumigato, cum melle, aqua scilicet, & cervisia prædicta obturetur vehementer | Purgatio cervisiæ. |
| creta in triduum: deinde aperiatur, & despumata omni fece, quæ invenitur |
| in ore vasis, exprimatur, vt defluat, vt dictum est de superiore potione: panno |
| nitido dividatur in diversa vascula pura, & speciosa: quæ bene obturentur. Et quoties | Cervisia melior. |
| volunt bibere, aperiunt vnum ex illis vasculis: quo exhausto, alia seriatim aperiuntur. | Fœminæ menstruosæ, & homicidæ at polluti arcentur. |
| Et hæc cervisia longe melior est superiore: nam illa durat octo, vel decem |
| dies: hæc vero viginti, vel triginta: hæcque fit in locis calidioribus: & vasa pannis |
| calidis teguntur: immo arceri debent procul homines scelerati, fœminæ menstruosæ, |
| virique, & fœminæ polluti proximo concubitu: quod observatur per totam |
|