| Aethiopiam. Illud autem, quod in superficie vasorum detrahitur, cum volverint vt |
| defluat, ponunt ad solem, siccant, immittunt in ollam, sive ahenum, vt bulliat |
| cum pauca aqua: deinde refrigerant, & remanet super aquam pulcherima cera. |
Hordei mollitio. | Hordeum vero molliatur in aquam ad vnum diem, & noctem: hinc detrahatur, & mittatur |
| in scyphum ligneum madefactum, superius & inferius compositis frondibus |
| ficuum vel arundinum recentibus: & semper humectetur vsquequo germinet: & postquam |
Mola trusatilis. | germinaverit, bene siccetur in sole, & molatur mola trusatili: sed non ita tenuiter, |
| veluti farina, sed tanquam far confractum in duo, vel tria frusta. sine quo |
| bona cervisia fieri nequit. |
| |
| |
| |
| De diverso vsu cervisiæ provinciarum. |
| |
| CAP. XXXII. |
| |
| HæC supradicta instructio prædicti D. Ioannis presbyteri |
| de Aethiopia, seu India, præsentibus inserta est, vt videatur, |
Diversitas cervisiæ coquendæ. | quanta sit horum hominum, ac nostrorum in cervisia |
| decoquenda diversitas: ibi scilicet in summo calore, & |
Deus laudandus vbique. | apud Septentrionales in extremo frigore, atque apud Germanos |
| in optima temperie: vt merito laudandus sit Deus vbique |
| in benignissimis donis suis, De modo Anglorum, Britanorum, |
| Scotorum, aut Hybernorum, puto fere judicandum |
| fore sicuti Germanorum: qui cervisiam potimo & compendiosissimo |
| modo conficere norunt, multiplici forte, tam principibus, quam nobilibus, |
Modus prolixus Norveg anorum. | & plebeiis congruentem. Apud Norvegianos satis est prolixus modus cervisiam |
| conficiendi, vti vidi, & gustavi ante quinquaginta annos. Islandenses vero |
Islandensium cervisia. | (de quorum moribus superius lib, II. fuerat enarratum ) non tantum domestica, |
| quantum peregrina, hacque pingui, & subfusca vtuntur cervisia: quam & piscium, |
| butyri, rerumque aliarum commutationibus cæteris insularibus liberalius emercanturt |
Bergis Norvegiæ. | idemque fit apud Bergensem Norvegiæ civitatem, nobilissimum Germanorum emporium: |
| quibus tam ad quæstum, quam domesticum vsum, multa millia vasorum |
Lubecum. | cervisiæ e Germanicis oris, Lubeco videlicet, Rostochio, Vismaria, & Brema, |
| quotannis emittuntur. Quod vero exotica cervisia deportatur per mare a Germania |
Lupulus Prutenicus fortior. | ad Aquilonares terras, causa est, quia fortissimo lupulo ( qui humulus dicitur) ibidem |
| cocta, & marinis fluctibus mota, sapidior, potentiorque redditur. ad majus |
| robur, & conservationem. Lupulus nanque, sive humulus, in Aquilone |
Causa notetur. | crescens, propter multitudinem ferrearum mineratum, & |
| rubiginem ex earum exhalatione causatam, in fine |
| Iulii floribus expositus, ad imbecillitatem |
| exhalat. |
| |