Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. X. De Leporibus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
![]() |
QVIA in frigidis nationibus Septentrionis maxima est leporum | |
Multitudo leporum discolorum. | multitudo, volui paucis eorum naturam saltem in |
mira colorum mutatione declarare, cum plurimi beatum | |
Ambrosium lib. V. Hexam. cap. XXIII. allegent, quasi | |
pro miraculo dicentem, eos hyeme albescere, & æstate in | |
pristinum redire colorem: veluti vbique per orbem hoc credantur | |
esse portentosum, aut mirum. Est igitur certissimum, | |
omnes lepores Aquilonares post æquinoctium autumnale, | |
Lepores candidi. | primo præsertim nivium casu, candidum ( dimisso griseo ) |
induere pilum. Quæ autem mutationis ratio sit, satis diffuse pertractat Albertus | |
Causa varietatis colorum. | lib. XIX. de animalibus cap. VIII. vbi summa varietas hujusmodi, aut ex |
infirmitate, Çut colore cutis, aut ætate, aut situ cœli, & terrarum, aut temporum, | |
( vt in hac instituta materia ) fieri asseritur: quia sicut accidit hominibus secundum | |
ætates alteratio, ita & aliis animalibus e temporum mutatione. Fortior nanque est | |
Mutatio ciborum causat colores. | diversitas temporum, quam ætatum. Amplius animalia vtentia multis cibi generibus, |
& edendi modis, efficiuntur plerunque diversi coloris: & ideo color apum est | |
vnus: color autem vesparum rubearum, & citrinarum, est diversus: modi enim diversi | |
cibi, causæ sunt alterationis colorum. Rationabiliter autem hoc accidit, quod | |
e diverso cibo superfluitas diversorum humorum generatur: e quibus & cutis, | |
Mures candidi ex esu sacchari. | pili, cortex, pluma, & pennæ in avibus proveniunt. Vidi & ego mures |
candidum saccharum continue comedentes, album induisse colorem, atque itidem eundem | |
exuisse, sacchari comestione subtracta. Autor libri rerum naturalium dicit, hermineam | |
Cauda hermelinorum semper nigra. | bestiolam ( quam alii hermelinam vocant ) de genere mustelarum, totam præter caudam |
(quæ semper nigerrima est)mutare pellem, de subfusca scilicet in albam. Idemque | |
parandrum facere ait in terra, & polypum, ac trebium in aquam. Quantum vero ad | |
escam leporum Septentrionalium regionum, certum est, eos (frigore, ac nivibus conclusa | |
Cibui leporum. | terra ) vesci corticibus arborum pinei, quercini, tremulei, ac populei generis, |
& aliis sagacitate naturæ conquisitis, non autem nivibus, vt Plinius opinatur lib. | |
VII. in mensibus hybernis. Somnumque capiunt sub densis abietum ramis, altitudine | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>