| nivium ( fovea relicta)condensatisi. Habet na nque hoc genus arborum majus |
| frigoris temperamentum, propter densitatem ramorum, et latebras secretas in animalibus | Temperamentum frigoris. |
| conservandis, quam quoduis aliud fruticum genus. Aestate vero in rupibus, & octris |
| domicilium eligit securum, cum se novit naturali cooperante timiditate, omnibus |
| animantibus datum in prædam: quam sola velocitate, & fuga vbi poterit, evadere |
| meditatur: non autem quando ludit cum mustela: quia hæc etsi lusum ostendit | Mustela lusum ostendit, sed mortem mediditatur. |
| (vt præsenti lib. cap. II. de alce, seu onagro dictum est)tamen collo eius in tantum |
| premendo se astringit, vt illico guttur leporis quantumcunque valide currentis, dentibus, |
| vt sanguinem eliciat, confringat, & manducet. Ita dolo, non viribus bestiolæ |
| superatur: etiam accipitris velocitate: contra quem, vt flexuoso cursu adversus | Vires superantur dolis. |
| canem, vix, aut raro se reservat immunem. |
|
|
De Leporum varietate. |
CAP. XI. |
|
| SVNT & duplices lepores, montani videlicet majores, |
| & campestres exiliores: in quorum genere cuniculi deprehenduntur: |
| qui subito partu, & eo plerunque damnoso, |
| nimium multiplicantur, vt Plin lib. VIII. cap. XXIX. |
| & Strabo lib. III. in verbo cuniculorum meminere. Sed |
| hi nulli, aut rari sunt in Aquilone, ob terræ durissimam | Cuniculi in aquilone non sunt. |
| congelationem: quam hyeme nequaquam penetrare valerent, |
| vti in terris arenosis Germanicæ nationis, Hollandiæ, |
| ac alibi &c. Leporum cibus valde communis est, & vsitatus | Cibus leporinarum carnium atri coloris, |
| in Septentrione, maxime elixus cum jusculo atro pro more gentis, satis salubri, atque |
| eius generis carnibus assis. Vnam tamen infelicitatem pleræque mulieres vterum gerendo |
| incurrunt, vt vel esu, vel saltu super caput leporis facto, generent infantulos |
| oris leporini, inter os & nares divisa labia perpetuo retinentes: nisi statim a principio | Os humanum quasi leporinum. |
| assuant particulam pectoris tenerrimi pulli, illico occisi, & sanguinolenti. Qui |
| podagram patiuntur, pedes imponunt jusculo leporis codi, temperato calore relicto. | Remedium podagræ. |
| Renes etiam leporini inveterati, pedibus alligati, podagram levant. Contra dolorem |
| pedum frigore adustorum (vt plerunque ibidem accidit ) cineres pili combusti | Remedium adustorum in frigore. |
| apponuntur, & prosunt. Pellium leporinarum, candidarum præsertim, |
| maximus quæstus, & vsus est apud institores Moschovitarum: | Vestes leporinæ infinitæ. |
| qui plura millia vestium vel vendunt, vel pendunt |
| Tartaris, vt redimant quietem, pacem securiore |
| fruituri. |
|