| atque repetere vetustos nidos, vel novos naturali solicitudine fabricare. Massa autem |
| illa per imperitos adolescentes(nam antiqui, et experti piscatores eam remittunt)extracta, |
| atque in æstuaria portanta, caloris accessu hirundines resolutæ, volare quidem incipiunt, |
| sed exiguo tempore durant: quia immatura acceleratione non liberæ, sed |
Partus immaturus cavendus. | captivæ sunt reductæ: documentum præbentes, abortivum partum esse cavendum. |
| Accidit etiam tempore verno, libere revertentes, nidosque veteres intrantes, aut novos |
| construentes, superveniente horrida hyeme cum denso casu nivium, omnes pariter emori, |
| vt nullæ in tectis, aut fluminum ripis tota ea æstate videantur, præter |
| paucissimas, tardius a profundioribus aquis ascendentes, aut aliunde peregrinantes, |
| quæ naturæ beneficio sobolem reparaturæ, hyeme penitus in Maio soluta, advolare |
Prognosticum seminandi. | cernuntur. Agricolæ enim ex earum nidis sublimius, vel depressius ædificatis, |
| prognosticum capiunt, an in vallibus, an in montibus, vel collibus ( propter imbrium |
| incrementum, vel decrementum ) sint seminaturi. Immo nec bonum omen |
| capiunt incolæ e tectis, vbi hirundines habitare perhorrescunt: quia ea culmina casura |
Culmina tectorum casura. | creduntur. Et cum triplex hirundinum genus fit, istud primum est, quod |
| cum hominibus habitat, scilicet candidum pectus habens, & caudam longiorem |
| bifurcatam, garriensque perpetuo in domesticis nidis. Secundum genus agreste & |
| nigrum, in rupibus & saxis, ac ruinis murorum habitat: quod alto volatu siccitatem, |
Signum pluviæ vel serenitatis. | & humili pluvia præsagire videtur. Tertium genus ripale, ventre subrusum: & hæ |
| hirundines statim non ædificant, cavando terram, propter fluminum inundationes. |
| |
| |
| |
| Adhuc de Hirundinibus, & medicinis ex eis inventis. |
| CAP. XXX. |
| |
| HIRVNDINEM, referente Ambrosio, accipiamus |
| maternæ sedulitatis in filios grande documentum. Hirundo |
Sapientia hirundinis. | quidem minuscula est corpore, sed præsublimis pio affectur: |
| in nido constituendo tam sapiens est, vt hominum domiciliis |
| pullos suos commendet, vbi nullus eos incurset. |
| Ore festucas legit, & luto illinit, vt conglutinare possit: |
| sed quæ lutum pedibus deferre nequit, aquam pennas infundit, |
| vt eis pulvis hæreat, & limus fiat, quo festucas sibi |
| colligat |
| |