| colligat, & hærere faciat. Si quo vero eius pulli fuerint excitate persusi, remedium | Hirundo visum pullorum reformat. |
| habet, quo visum reformet Volaterranus dicit eam quinos pullos producere, quibus |
| ex ordine cibos administrat: & si quem debilem, & implumem viderit, molliores |
| plumas adducit, & supponit. Ipsum quoque nidum (vt Plinius refert) plumis |
| mollibus, floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit tenerioribus | Cibi æqualiter distribuuntur inter pullos. |
| pullis. In fœtum summa æquitate cibos alternant. Notabili munditia pullorum |
| egerunt excrementa. Adultos etiam circumagi docent, & foras emittere stercus. |
| Dicitur autem hirundo, eo quod non sumat cibos residens, sed in aëre edat. | Hirundo vnde dicitur. |
| Aliis avibus non impetitur, nec vnquam præda est: idque benigna naturæ providentia |
| factum existimatur, cum se, pullosque suos tam sterili aëris quæstum cibare cogatur. |
| Passeres tamem, dum nidos earum habitaturi ingrediuntur, cum exercitu venientes hirundines, | Perditio passerum. |
| lutum ore ferentes, subito claudunt, ac suffocant eos: documentum præbentes, |
| alterius libertatem minime esse violandam. Pulli earum combusti, conserunt morsui | Medicinæ expullis hirundinum. |
| canis rabidi. Item pulvis combustorum pullorum, morbos faucium curat, vulneraque |
| linguæ, & labiorum sanat. Item hirundo in mulso cocta, pectus optimæ purgat: |
| & cor eius pulverizatum, & bibitum idem facit. Majores hirundines si combustæ |
| fuerint, pulvis earum melle mixtus, & inunctus, caligines oculorum detergit. |
| Hæc etiam squinanticis prodest, & vuæ fauciumque tumorem compescit: quod |
| ignorarunt medici, curantes charissimum fratrem meum Io. Magnum Archiepiscopum | Io. Archiepiscopus Vpsal. obiit Romæ. |
| Vpsalensem M. D. XLIIII. ex eo morbo Romæ mortuum. Pulli hirundinum, |
| qui in Augusto sunt, lapidem chelidonium, aliquando in epate, aliquando |
| in stomacho gestant: quem ego diversicolorem inveni. Pulli autem conversis ad |
| se vultibus in nido, generosi sunt: posteriora vero vertentes, degeneres. Strabo |
| lib. XVII in verbo hirundines, asserit eas gigni septenum cubitorum, quæ gulam |
| perforatam habet, atque per hanc respirant. |
|
|
De Lago &c. |
CAP. XXXI. |
|
| LAGVS est avis aquatica, moribus mergo contraria. Nam |
| vt mergus tenrpestatem maris fugit, sic lagus in ea lætatur, | Lagus lætatur in tempestatibus maris. |
| & ludit. Vivit indifferenter in terra & mari, volaris ac natans, |
| prout animal lutra inter bestias sylvestres & aquatiles. |
| Lagus etiam lepus dicitur Latine. In stagnalibus locis, vel |
| petrosis nidum collocat, miro ingenio factum: sed sæpius |
| in profundo manere delectatur. Larus est de genere milvi, | Larus. |
| tam in aqua, quam in aëre pro præda volitans, semperque |
| famelicus perseverans. Mergus ab assiduitate mergendi & | Mergus. |
| natandi dictus, demisso in profundum capite, aurarum signa sub fluctibus colligit, |
| & cum prævidet æquoris tempestatem, ad littora cum clamore tendit. Mergus, vt |
| Plinius dicit, in arboribus vere nidificat, vltraque ternos pullos non producit: estque |
| de genere insatiabilium animalium, quibus a ventre protinus recto intestino cibi transeunt | Genus insatiabile mergi. |
| sicuti lupis cerviariis: qui, vt cæteræ aves aquaticæ, pennas rostro purgantes, aut maria |
| & stagna fugientes, præsagiunt ventum. Plinius lib. XXX. dicit ossifrago vnum |
| tantum esse intestinum, omnia devorata conficiens: cujus extrema pars actalligata |
| prodest contra colum. Est etiam quædam species mergorum cornuta, a re sic vocata, | Species mergorum cornuta. |
| eo quod rubeas plumas masculus, & fœmina varias, velut cornua in capite gestant |
|