| prout & generaliter fieri solet apud omnes aquas Septentrionales. In regionibus |
| autem Ostrogothorum ac Vestrogothorum, etiam plurimi capiuntur. Flumina enim illic | Salmones Gothici. |
| in plerisque locis XX. vel XXX. pedum altitudine reperiuntur, maxime penes Vestrogothos |
| in provincia VVermelandia dicta, quæ olim regio titulo decorabatur: vbi | Lacus C. milliu passuum. |
| lacus dulcium aquarum, centum millibus passuum in longitudine, & XL. in latitudine |
| patet, cui nomen Vener est: in quem XXIIII. magna flumina a montibus Norvegiæ | Flumina 24. fluunt in vnum lacum, ac vnum exitum habent. |
| illabuntur, vnum solum exitum versus Meridiem habentia: qui Trolhetta, id |
| est, dæmonum caputium appellatur. In fluminibus illis recentibus in maxima copia |
| ialmones capiuntur: inque genere suo maxima producunt ova, cicerculas, vel pisa in |
| quantitate superantia, ac maculas nigras in cute respersas habentia cum magno decore. | Salmonum ova. |
| Maximus denique horum piscium, vbicunque capiuntur, quæstus est, & adhibito |
| ingenio capiendi major indies excrescit. |
|
|
De piscatura Vitulorum marinorurm. |
CAP. IIII. |
|
| QVIA in mari Bothnico & Finnonico maxima vitulorum | Vituli marini. |
| marinorum, sive phocarum multitudo reperitur: idcirco |
| naturam eius, & demum venandi modum, quem videram, |
| paucis annectam. Vitulus marinus, qui & Helcus Latine dicitur, | Helcus. |
| a similitudinem terrestris vituli fortitur nomen: habetque |
| corpus durum, & carnosum, ideoque difficulter interficitur, |
| nisi elisis temporibus capitis, Vox eius est vt tauri: quatuor | Vox vt tauri. |
| habet pedes, non autem auriculas quia regimen vitæ |
| eiu, & mansio est in aqua. Si enim auriculas haberet, multum |
| humorem susciperet, natationemque sibi in aqua prohiberet. Animal generat completum: |
| parit vt homo omni tompore, sed maxime cum primis capris. Vitulus | Vituli marini partus. |
| marinus pilo vestitus, averso coitu, vt canis, invitus adhæret: parit animal in terra |
| more pecudum, nunquam tamen plures geminis fœtus, licet autor de nat. rerum dicat, |
| tres. Fœtum non ante XII. diem a partum in mare producit, subinde assuefaciens. Ipsis |
| in somno mugitus, vnde nomen vituli, Accipiunt tamen disciplinam, voceque pariter |
|