Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. IIII. De piscatura Vitulorum marinorum - Cap. V. De modo piscandi eos, & eorum medicina
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
& visu populum salutant , incondito fremitu: nomine vocati respondent . | |||
Somnus gravissimus | Nullum animal graviore somno premitur. Pinnis , quibus in mari vtuntur , humi | ||
quoque pedum vice serpunt , sursum deorsumque claudicantium more se moventes . | |||
Pelles eorum etiam detractas corpori, sensum æquorum retinere traditur, semperque | |||
æstu maris recedente inhorrescere . Dextera pinna vim soporiferam , somnosque alliciendi | |||
capiti subdita habet. Pavidi fulminum,tutissima putant tabernacula e pellibus | |||
Vitulorum marinorum confecta , eo quod solum hoc animal in æquore,vt aquilam in | |||
Octavius Augustu | æthere,a fulminis ictu immune est ,& securum. Octavius Augustus , licet non minus | ||
severus, quam facilis & clemens patronus , ac dominus esset, tonitrua fulguraque | |||
Vituli marini descripti | paulo infirmius expavescebat , ita vt semper , & vbique pellem vituli marini pro remedio | ||
circunferret . Pellis enim hæc secundum Albertum lib. XXIIII. pilosa | |||
est, nigris albisque maculis distincta . Hoc animal lactando, catulos mammis nutris, | |||
duodecimo die in mare producens. In somno ita alte stertit,quod somnus eius mugitus | |||
esse videatur , vt alias balena, rosmarus, sive morsus, & celetus in arena , vel | |||
monticulis eminentibus super aquas . | |||
| |||
De modo piscandi eos, & eorum medicina. | |||
CAP.V. | |||
Mod’ piscandi vitulos marino | MODVS vero piscandi eos , e suprasculptis imaginibus | ||
facilime deprehenditur. Piscator nanque mentita pelle | |||
nigra, cum longa hasta ferro hamata, super glacie curvatus | |||
iacet, mugituque vitulum vocat , qui mox accedit , putans | |||
novam suscipere conjugem , propria interfecta : est enim | |||
Belua crudelis in conjugis interfectione | ( vt Albertus refert)super omnes beluas crudelior vxoricida ,vt vnam alteri superinducat , donec ab aliquam earum | ||
in defensione fuerit interemptus : verum non confortem, | |||
sed jaculum , non luxuriam, sed laqueum invenit, vt occidatur . | |||
Nam spiculum per hastam immissum , manent in corpore , donec debilitata | |||
Modus alius capiendi vitulos marino | belua e suscepto vulnere, per funem attrahatur. Capitur etiam dormiens , præsertim | ||
hamato mucrone,quia profundissime dormit,vt & alii quidam pisces, de quibus | |||
infra cap. de rosmaro sequenti lib . dicetur. In aquis dulcibus naturaliter non | |||
Canicies pisci vti homini accidit | sunt vituli marini , secundum Albertum lib. XX. cap. III. nisi aviditate prædæ | ||
eo se conferant,vt infra de captura halecum dicetur . Canicies vti homini,& equo, | |||
sic quoque vitulo marino accidit : senectutique reverentiam juniores semper habet . | |||
Reverentia senu | Vbi enim in scopulis XXX. vel XL. vel plures dormiendo jacent,tanquam pecorum | ||
greges,fideliter notantum est, senes pariter, & juniores seorsum dormire: vnde | |||
& seniore in aquas descendente,nec vnus e toto grege in scopulo montano, lato,vel | |||
in glaciei parte natante remanet , nisi pariendi causa. Hujus animalis pili in corio | |||
Fluxus & refluxus maris in pellibus appare | detracto vbicunque fuerint, compositione, & erectione sua indicant fluxum, & refluxum | ||
maris,veluri aliorum animalium marinorum,quæ pilosa sunt . Nam si mare | |||
turbatum in fluctus surrexerit,& pilus similiter erectus exurgit:si vero mare pacificum | |||
fuerit , pilus in planum sternitur : sicque maris status in re insensata ,& mortua | |||
Tempus e vestitu judicatu | deprehenditur. Bothnici nautæ prognosticum suscipiunt e vestitu proprio,de pelibus | ||
hujusmodi composito, an mare tranquillum,& prospera navigatio sit speranda | |||
vel periculum in mari subeundum. Tranquillus in vita Tiberii scribit in pellem, | |||
hanc ictum fulminis avertere , ne noceat.Et hoc quoque repetit Volateranus lib.XXV. | |||
Præterea | |||
</table>
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >> Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >> https://runeberg.org/olmagnus/0788.html ![]() ![]() |