| Præterea Plin .lib. XXXII. asserit facies expavescentium morsum canis rabidi, |
| perungi debere adipe vituli marini . Idem quoque adeps lichenas, & lepras solvit . |
| Coagulum eiusdem vituli comitiales bibunt cum equino lacte.eodemque coagulo magi | Mediciæ e vitulo marino. |
| in lethargum vergentibus ad olfactum vtuntur. Coagulum phocarum etiam virtutem |
| habet castoreo similem, & epilepticis prodest . Item pro præfocationibus matricis, |
| mulieribus bibitum valet : verum coagulum integrum in aqua manet, sophisticatum |
| mox solvitur: quod attendant medici . |
|
|
Adhuc de virtute hujus bestiæ. |
CAP.VI. |
|
| FEL etiam horum vitulorum marinorum ad multa valet, |
| si quis Dioscoridem quæsierit. Item bestiæ hæ adeo animosæ |
| sunt, vt audito tonitru , visoque fulmine ac coruscatione , |
| gaudentes ascendant planos monticulos , sicuti ranæ |
| exultant accessu pluviarum. Navigaturi Bothnienses, |
| seu Aquilonares nautæ, versus Germaniam in asperrima |
| hyeme , pinguedine hujus beluæ liniunt tabulas navium, | Naves perunctæ pinguedine vituli marini non congelantur. |
| ne glacie congelentur ad navis demersionem. Item pinguedo |
| hæc , Seeltraan vulgariter dicta , plurimum valet |
| ad inungendum diversa genera coriorum ,ac pellium, quas alutas appellant : vnde |
| caligæ molliores conficiuntur : quemadmodum videtur , quomodo in Prussia hac | Pelles sylvestrum & domesticarum caprarum vnguntur pinguedine vituli. |
| pinguedine per aquarum rotas aluta præparatur , atque distrahendi gratia in Flandriam , |
| & tandem in Italiam , Galliam ,ac Germaniam transportatur . Tergora |
| etiam bovina, nisi vncta fuerint hac pinguedine , vel ceti , non valent ad conficiendum |
| ocreas viatorum in pluvia, eo quod arcet omnem humiditatem , & diutissime |
| conservat eas : nec mures hac pinguedine calceos, vel ocreas vnctas rodunt, aut lora |
| equorum ad præsepia ligatorum , sicuti alia, scilicet bovina,vel arietina pinguedine |
| ynda. Immo hoc bonum naturaliter inest huic corio, vt fulmine non tangatur,vbicunque |
| fuerit alligatum . Item superius lib. XI.cap. XXIII, plura notata sunt | Pinguedo vituli marini ad multa vtilis. |
| de hac pinguedine , quomodo tempore obsidionis super aquas inter glaciem apertas |
| effusa , impedit congelationem . |
|
|
De perplexitate comedentium carnes hujus. Vituli tempore Iejunii. |
CAP.VII. |
|
| CVM hoc animal carnem habeat , & laridum , more domesticorum |
| porcorum , nonnulli scrupulose se torquent , | Vituli marini pinguedo comeditur diebus jejuniorum . |
| ne his , scilicet interioribus carnibus, vescantur in Quadragesima , |
| ea securitate , sicuti lardum vel pinguedinem. |
| quæ foris est,& avulsa carnem retinet sibi conjunctam . Quocirca |
| rectoribus Ecclesiasticis hæc causa discutienda committi |
| consuevit: dumque in vnam , & alteram partem physica |
| ratione multa adduci , probarique solent , nec satis concorditer |
| diffiniri , simplicioris ingenii viri , multis post |
|