Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. IX. De pugna Balenæ contra Orcam
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Balenarum magnitudo. | BALENA, etsi quantitate maxima, centum scilicet, |
aut CCC. pedum longitudine, & vastissima corporis | |
Orca minor balena sed crudelior. | mole prædita, tamen orcam quantitate minorem, sed agilitate |
tam in saltu, quam aggressu crudeliorem, sibi infestam | |
habet. Est autem orca similitudine carinæ inversæ, | |
belua truculenta dentibus, quibus ceu Liburnicarum rorstris | |
secreta balenæ, ac vituli eius corpus lacerat, vel celeritet | |
aculeato dorso discurrit eam agitando, vt in vada littoraque | |
Fuga infirmior ob grave pondus. | protrudat. Illa verd, scilicet balena, pondere vasti |
corporis ad flexum immobilis, ad repugnandum astutiæ orcæ iners, in fuga vnicum | |
præsidium collocat: licet ea fuga infirmior sit, ed quod ignava belua pondere suo | |
Musculus balenæ masculus. | onerata, ad vada periculaque evitanda directore indigeat. Vnde fit, vt eam longissmus |
præcedat piscis, colore candidus, quem Isidorus masculum balenæ, & Plinius | |
musculum vocat, qui ob naturalem amicitiam beneficium hujusmodi præstat. Dicit | |
enim idem Plin. lib. IX. cap. vltimo: At e contrario amicitiæ exempla sunt, præter | |
illos de quorum diximus societate, balena & musculus: quando prægravi superciliorum | |
Balena in arena dormit. | pondere obrutis eius oculis, infestantia magnitudinem vada prænatans demonstrat, |
oculorumque vice fungitur. Ingreditur etiam arenam balena æstuante sole, | |
ibique vti vitulus marinus prosundem dormit, ita vt funibus alligata sæpius occupantibus | |
cedat, vt idem Plin. eod. lib. cap. XIX. dicit de exocœto, marino mure, | |
polypo et muræna. Celetus(de quo Alber. lib. XXIIII. de animal. )aded gravi sonno | |
Pisces quidam manu capiuntur dormientes. | opprimitur, vt manu dum dormit capi queat, quemadmodum etiam de rosmaro, |
sive morso, inferius dicetur. Denique delphini, balenæ, & quæcunque | |
fistulam gerunt, quomodo edita per summa æquoris fistula dormiant, | |
apud Aristotelem lib. IIII. cap. X de | |
animal. requiratur. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>