Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. X. De multiplici genere Cetorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
MVLTIPLEX est genus cetorum, quidam enim hirsuti, | |
& hi maximi (vt Alber. attestatur ) quantuor jugerum | Ceti 4. jugerum magnitudine. |
magnitudine: ( jugerum vero habet secundum Plin. lib. | |
XVIII. cap. III. in longitudine pedes CCXL. | |
in latitudine CXX. ) quidam planæ pellis, hique sunt | |
minores, atque in Occidentali, ac Septentrionali Oceano | |
capiuntur. Quod quatuor jugerum sint, Plin. lib. IX. | |
cap. III. & Solinus cap, LXV. asserit: sed lib. | |
XXXII. cap. I, dicit Plin. cetos DC. pedum longitudinis, | |
& CCCLX. latitudinis in flumen Arabiæ intrasse. Quidam rictum | Balenæ rictus, oris, 14. pedum. |
oris habent dentatum, ac longissimum, videlicet longitudinis XII. vel | |
XIIII. pedum, ac dentes sex, vel octo, vel duodecim pedum. Duo tamen dentes | |
canini cæteris sunt longiores, subtus sicut cornu ad modum dentium apri, vel | |
elephantis. Hoc autem genus ceti habet os aptum ad manducandum: oculos adeo | |
amplos, vt ambitus vniuscuiusque XV. homines sedentes admittat, immo XX. | Oculi ambitus ceti 15. homines capit. |
vel amplius, secundum beluæ quantitatem. Cornua præterea longitudinis sex, vel | |
septem pedum, CCL. super quemlibet oculum habet, cornea duritie, ad rigidam | |
vel placidam, anteriorem vel posteriorem motionem, & ventilationem. Hæc | |
simul cohærent ad oculorum protectionem tempore tempestuoso, aut cum alia eum | Cornua cohærentia. |
invaserit belua inimica. Neque mirum, quod tot cornua, licet satis molesta, habeat, | |
cum inter oculos in fronte spatium est XV. vel XX. aut amplius pedum. Quantæ | Balenæ frontis spatium 20. pedes habet. |
autem magnitudinis, aut longitudinis costæ, & ossa eius fint, aut in quem vsum | |
reservata prodesse queant, etiam pellis, caro, pinguedo, in sequentibus capitulis | |
ostendetur. Similitudinem autem prædidæ orcæ, quæ lingua Norvagica Springhval dicitur, | Springhval. |
id est saltans, ab agilitate & celeritate, qua balenam vrget, & eius secreta | |
petit, qui amplius videre velit, videat Solinum cap. XLV. de delphinis Nili, | Delphines Nili serrata dorsa habent. |
quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt | |
ad natandum, demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes | |
secant, & interimunt, vt astutia formidabilem beluam, | |
scilicet crocodilum deleant, quam fortitudine | |
nequeunt superare. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>