Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
servata sunt, qnarnquam neque necessaria ad intellectual, neque,
ut quidem in codicibus leguntur, recta sunt, ut coniecturis
ad-iuvanda fuerint. Nam haec primum: deorum immortalium
aris (ita enim variis corrigunt, aut aris ante variis inserunt,
quoniam variis propter diversis, quod sequitur, servandum
videtur) necessaria non esse ostendit locus, quern ex Taciti
Annal. II, 69 Kempfius attulit, ubi admotus similiter non
ad-dito aris legitur; quod Paris epitomator hoc verbum habet,
facile de suo addere potuit. Deinde haec: (variis) temporihus
bellisque diversis, si variis omittitur, inepta (maxime
propter additum verbum be IIis), si servatur, otiosa nihilque
significans temporis indicatio est. Hue quum accedat, quod
melius intelligi potest, quo modo haec verba addi quam quo modo
in B omitti potuerint, spuria ea esse et auctori suo relinquenda
neminem negaturum esse puto. Equidem aris, si necessarium
putatur, ante admota, ubi facile omitti incuria librarii potuit,
adiicere malim quam tot verbis otiosis Valerii sermonem
complere. (I, 1, 8 Madvigius cetera recte scripsit, sed praeterea
scribendum esse videtur: quoi (B quod) . . . . mom. rel.
examinari videntur; cfr. Zumpt § 419.)
Ibd. 14: (Regulus) Karthaginem petiit (Halmius rediit
Torrenius fortasse rectius repetiit), non quidem ignarus,
ad quam crudeles quamque merito sibi infestos deos
reverteretur, verum quia cet. Verbum, quod est deos,
corruptum esse constat, sed mendum tollere editores frustra
co-nati sunt. Alii verbum prorsus eiiciunt, sed quo modo oriri
potuerit, non apparet, nec cuiquam librario in mentem venire
po-tuisse videtur, ut hoc verbum, cuius tam difficilis intellectus est,
de suo adiiceret; ut ex alio verbo hoc ortum errore esse fere
certum sit. Sed quae alii pro eo substituerunt, velut dominos,
Poenos, hostes, aut apta non sunt aut a vestigiis scripturae
longius discedunt. Lipsius eos scribi voluit; verum sic, quod
equidem sciam, Latini numquam locuti sunt. Valerium
simpli-citer eo scripsisse arbitror; inde propter antecedentes
accusati-vos eos factum est, deinde deos ortum. Similis error I, 1,
8 initio (et infra 19) commissus est, de quo loco Madvigius
dispu-tavit.— I’aulo ante si in his: ut ex se et uno et sene
com-pluresPcenorum iuvenes pensarentur praepositio ex cum
Lipsio recte tollitur, etiam pronomen reflexivum ab ea pendens
de-lendum esse videtur. Valerius enim in hoc loquendi genere per
et . . . et, quo saepissime utitur (velut II, 9, 2; 10, 2; 111, 2,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>