- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
265

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

plane tolli vohmt, sed unde oriri potuerit, non demonstrant; alii
aliud substituerunt vocabulum, sed qua lentarunt, mihi quidem
non satisfaciunt. Nani Vahlenii ratio sic scribentis: de fun eta
vitae cursu ®tas (quod nihil aliud significare potest quam
mortuos) aperte pravissima est; virium cursu (15 corrector),
virili cursu (Torrenius), viridi cursu (Lipsius) omnia
insoli-tum loquendi genus habent. Ni fallor, scribendum est:
cle-functvra cursu aetas. Defunctura apte ingredientes
contrarium ponitur. Litteris male distractis mendum ortum est.
(Contrario modo erratum est apud Quintilianum VIII, 6, 67, ubi
ex decens veri superiectio factum est decensuris sup.,
deinde demensuris sup.).1)

Ibd. 4, 4: Nam ñeque tribu movetur nec a
milita-ribus stipendiis repellitur. Vix ferri potest (quamquam
in Valerio non prorsus negaverim), quod ex grammalica ratione
fieri debet, ut pro subiecto horum verborum ex praecedenti
sen-tentia intelligatur: id genus delectationis. Ex Livii lib. VII,

2, 12, quern locum Valerius in his aperte ob oculos liabuit,
adiiciendum esse puto vocabulum actor, quod post movetur
facile excidere poterat.

Ibd. 5, 5: Primitus enim ex libamentis victus sui
deos...placabant. Adverbium primitus mire hoc loco
ponitur nec ita, ut propria significatio propriusque usus huius
verbi teneatur, quod praterea apud huius aetatis scriptores
ra-rissimum est. Deinde pro ex libamentis aut simpliciter
libamentis dici debuit aut ex victu suo, non adiecto vocabulo
libamentis. Denique in códice B et scribitur, non prava
praepositio ex. Correctio loci facilis est et certissimam quoque
esse puto; scribendum enim: primitiis enim et libamentis
victus sui. Hasc duo verba similiter iunxit A. Gellius Noct.
Att. prasf. 13: primitias quasdam et quasi libamenta
i n g e n u a r u m a r t i u m d e d i m u s.

Ibd. 6, 7: Inde Massilienses quoque ad hoc tempus
usurpan t disci pliuae gravitatem, prisoi in oris obser-

*) Ibd. 2, 9 ¡am Gronovius verba, quai sunt hortatu Faustuli
educa-toris sui, ante facto sacrificio transponenda esse viderat. Ilrec
verba plane tollere, qua; in omnibus codicibus sunt, nimia; audacia est,
quum prorsus non intelligatur, quo modo librarius hanc annotatiouem
de suo addere potuerit. Quod Valerius rem ita solus narrat et fortasse
erravit, ad lia;c verba ei abiudicanda non valet.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0277.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free