Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
vantia, caritate populi Romani praecipue conspicui.
Partícula inüe statim initio posita intelligi non potest, quum in
antecedentibus nihil sit, quo referatur; nam quod Athenienses
hoc instituto usi sint, inde Massilienses quoque usurpare
disciplines gravitatem, certissimae nugae sunt. Deinde verba, quae
sunt disciplina; gravitatem, miro modo a sequentibus,
qui-buscum ablativo casu (gravitate) aptius coniungerentur ad
ver-bum conspicui relata, divelluntur, ut obiectum habeat verbum
usurpant. Denique inter observantia et caritate copula
insolito modo, quum duo tautum membra orationis sint,
omitti-tur. Loci sententia certa est: proxime ante in sexto exemplo
externorum institutorum Valerius memorabile Atheniensium
in-stitutum in libertis ingratis manumissionis rescindendae
com-memoravit; nunc de simili Massiliensium instituto dicturus est.
Scribendum igitur est: Idem Massilienses quoque . . .
usurpant, á\sc\\)\\n<E gravitate, prisci moris
observantia, caritate populiRomani praecipue conspicui.
Contrario modo V, 5, 3 (p. 252, 3 Halm) in cod. R idem pro
inde scriptum est, et haec verba alibi quoque inter se
permu-tata me vidisse certo scio.
Ibd. 11: Laudanda utrorumque populorum animi
pra;stantia, quod et patriae incolumitatem for titer
tueri et fidem amicitiae constanter praestandam
arbi-trabantur. In postrema sententia verba, quas sunt patriae
amicitiae, incolumitatem fidem, fortiter constanter ex
aequo posita inter se respondent; sed quid verbo tueri faciamus,
quod voci praestandam respondere debet, sed extra
construc-tionem verborum est? Saltern tuendam scribendum erat, quod
Rarthius iam proposuit, cui stulte obloquitur Torrenius; sed
du-bito, an focdum sit additamenturn eius generis, cuius non pauca in R
sunt a lectoribus librariisve verba non intelligentibus adiecta,
et quidem saspe eo consilio, ut efficeretur aliqua orationis
aequabilitas, quae desiderari videbatur (cfr. ad VIII, • 7, 2). Alia
huiusmodi additamenta in R punctala sunt, quo librarius aut
corrector codicis subdilicia ea esse signiQcavit; sed multa reslaut,
qu® recentissimi demum editores deprehenderunt, necdum tamen
omnia eiecta sunt. Cfr. Madv. Adv. crit. vol. 1 p. 91, vol. II
p. 321. Infra ad II, 7, 11 et 10, 2; VII, 3, Ext. 1; Mil, 7, 2
et Ext. 6 alia additamenta d> monstrabo.
Ibd. 7, 4 post C. Cotta addendum erat vocabulum consul,
nam sic lacunae origo (P. Rupilius consul [. . . . C. Cotta
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>