- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
283

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

abundat; ne Kempfii quidem coniectura item scribentis satis
placet. Paridis epitome ostendere videtur, ab eius códice vocem
prorsus afuisse. Puto in archetypo nostrorum codicum
scriptum exstitisse hoc modo: QVODIA, ex quo non animadversis
punctis posteriores librarii quod ita fecerunt, quum solum
quia facere debuissent.

Ibd. 11 servata voce similis, quam alii improbabiliter
sustulerunt aut mutarunt, sic scribivelim: jeque si mili s facti
feed us exitus.

Ibd. 2, Ext. 1: (mulier) a Phillppo rege temulento
immerenter damnata «provocarem ad Philippum»,
in-quit, «sed sobrium». Coniunctivus potentialis ineptus est;
quare Madvigius Adv. crit. vol. II, p. 326 provocaram scripsit
(ab alio scilicet iudice ad Philippum); sed huic coniectura et
enarrationi vix assentiendum esse puto, máxime quod
epito-mator Paris locum Valerianum plane aliter legisse videtur.
Pu-tavi olim sirnpliciterproiJoco rem scribendum esse; nam quum
Paris provocare iudicium habeat similiterque ipse Valerius

VIII, 1 Absol. I (p. 371, 25 11.) Iocutus sit, vix dubitandum est,
quin seque bene rent provocare Romani dicere potuerint. Sed
quum Paris rem multo plenius ac melius narret, neque ipse
usquam, ubi de Valerii verbis dubitatio esse non possit, ita suo
Marte res plenius exponere soleat, ut hic factum est, sed
auc-torem suum veri epitomatoris modo pressius eius verba
reddendo sequatur, nunc dubito, an Valerii codices, quibus nos
utimur, versu omisso mendum postea interpolatione occultatum
traxerint. Sic enim fere ut apud Paridem legimus, Valerium ipsum
scripsisse arbitror: immereuter damnata [provocare se
vociferata est, eoque interrogante, ad quem]
pro-vocaret, ad Philippum, inquit, sed sobrium. Deinde
propter extremorum verborum similitudinem (provocare —
provocaret) verba, quae parenthesi inclusi, omissa sunt, ut
sic scriberetur: damnata provocaret ad Philippum, quod
interpolator aliquis sententia non satis curiosus provocarem
scribendo se correxisse putavit. Versu demum omisso ex
Pa-ride suppleto difflcultates scriptura, qua ex coniunctivo
provocarem et ex partícula sed (qua in tali demum responso
aptam sedem habere videtur, quäle apud Paridem esl) oriuntur,
recte tolli arbitror.

Ibd. 3, 9 sine ulla causa idónea omnes editores optimam
codicis B scripturam spreverunt, qua hac est: uno quoque

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0295.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free