Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Ibd. 3 Ext. 2 contra linguae usum, qui ubique, quod sciam,
servatur, utpote cui Apollo . . • respondisse fertur
indicativo modo editur, quum scribi deberet feratur. Altero
loco, qui ad indicalivi usum post utpote qui probandum in
lexicis atTerri solet (ex Ciceronis ad Att. ep. II, 24, 4: utpote
qui nihil contemnere solemus), Orellius et Wesenbergius
coniunctivuni restituerunt. Plane alius generis est locus
Quin-tiliani XI, 2, 25, ubi causalis signiücatio in ut qui non est.
Ibd. Ext. 3 s. f.: Tacent muts illorum umbrae, fati
necessitate constrictae; at immemores beneficiorum
Athenae reprehensione lingua sermone licenti soluta
non tacet. Sic in loco vexatissimo cod. 15 scriptum habet.
Bene Kempfius hsc: immemores be ne f. Athens, vocativo
casu accipien’da esse animadvertit; turn lingua subiectum verbi
tacet est, et solo verbo reprehensione mendum continetur.
Quod post hoc verbum Kempfius digna (neutr. plur.) inseruit,
hsc scriptura eo laborat, quod ita priore loco tacere
intransitive, altero transitive ponitur: quod ipse vidit. Eodem vitio
Halmii scriptura laborat. Neuter vidit, quod tarnen iam
Torrenium animadvertisse nunc repperi, ad lingua necessario
genetivum requiri personam, cuius sit lingua, signiücantem.
Quare Torrenius, in ceteris errans (nam sic scribi vult: immem.
benef. Athenas reprehensionis lingua . . . non tacet,
verbo itidem prave transitivo), hoc tarnen recte vidit, quod ego
quoque, non cognito eius invento, conieceram, reprehensionem
Valerium personam finxisse (ut iterum IX, 1 prooam.), scriben-
dumque esse: reprehensionis lingua.....non tacet.1)
Lib. VI, 1, 6: filiam enim suam, quod ita stupri se
crimine coinquinaverat, interemit. Sic cod. B habet.
Pro mendoso ita Torrenius ist a, Halmius ipsa, corrector B
codicis ea substituerunt, sed pronomen demonstrativum vitiose
scripsisse, non illam, quod pronomen, quo referatur, non habet.
Pra:-terea obieetnm personam significans ad orasse requiritur.
*) Ibd. I Ext. 5 codex IS hanc scripturam ostendit: ad ultimum as iam
solitudinis pe rve n era n t. Apparet, librarium, quum errore
ultimum scripsisset, se ipsum revocasse, et sine dubio punctatis um
litte-ris rectas litteras as scripsisse. Inde corrector codi:is U recte ultimas
iam solitudinis (= es) effccit., quod multi antiqui servarunt,
Perizo-nius eumque secuLi recentiorcs male spreveruut, pra:laU scriptura vix
intelligenda. In codicibus deteriorlbus a librariis as iam conflanlibus
deAsiie nescio quibus solitndinibns multa’ nugx sunt.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>