- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
286

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Ibtl. 3, 4: Quod sequitur, narrandum est. Valde
miror, neminem tarn inepto initio offensum esse; nam quod
Aldus, Ascensius, alii quo (¡lie adiecerunt, id nulla ex parte
in-eptiis medetur. Videtur significan, scriptorem ad aliam rem
commemorandam festinare seseque revocare, quasi in iis, quae
adhuc narravit, diutius, quam oportcret, moratus sit; sed huius
rei neque ulhim in superioribus vestigium est neque esse
potest. Torrenius explicat: «narrandum est, id est, non
praetermit-tendum, quoniam est vafrum quam máxime, licet etiam
inhone-stum el iniustum atque adeo non imitandum, quod sic subindicat
se de Romano homine maluisse supprimere.» Hoc quidem
Valerius significare debuit, sed non significavit; Torrenius id de suo
adiecit. Ne multa, desideratur verbum, quod Valerii de
hoc Fabii facto iudicium vel in hac re narranda animum
signi-ficet; cfr. initium exempli sequentis: nam M. Antonio
remitten dum convicium est. Recta omnia futura esse puto, si
unum vocabulum adiecerimus: Quod sequitur, invito (scil.
mihi) narrandum est. Quum in archetypo sequitur per
compendium ita scriberetur, ut fieret sequit, addita virgula
termina-tionem ur significante, facile propter extremarum litterarum
si-militudinem invito excidere poterat. Similis Valerii in eiusmodi
rebus narrandis sententia est, quae libr. IX, 3, Ext. procem.
le-gitur: maximis viris exprobrare vitia sua verecundiae
est, cet. (Paulo jiost controversi® vocabulum in B
punc-tatum tollendum esse dixi apud Madvigium in Adv. crit. II,
p. 328.)

lbd. Ext. 1 extr. in codice R sic scribitur: summa in hoc
mans net u do ******* in alterius regis equisone
calliditas. In lacuna septem fere litters fuerunt, quae eras®
sunt; pro iis corrector in rasura summa quoque
desuacon-iectura scripsit, et in margine significavit, post in hoc
adii-cienda esse verba cum calliditate. Correctors coniecturam
veteres editores omnes praeter Perizonium secuti sunt, quos
recte refellit Kempfius. Hi earn scripturam receperunt, qu® in
codice B a prima manu est; quocum consentiunt deteriores, in
quibus lacuna occultata est. llalmius summa adiici vult,
omissa particula quoque, qu® propter ipsam sedem aperte
prava est. Sed longe abest, ut ea scriptura vera esse possit,
qu® tarn gravibus mendis laboret, quam ea sunt, quibus noster
locus inquinatus est. Primum pronomen demonstrativum hoc
de Alexandro in hac scriptura necessario intelligendum esse

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0298.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free