Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
pateat. Quod ad rectam huius loci interpungendi rationem
pertinet, exemplum primum aperte in verbo rapuit desinere,
deiride ab bis: summa in hoc, qua iransitum iaciunt, exempium
2 ordiri debet. (Cfr. supra ad II, 6, ll.)1)
Ibd. 4 Ext. 2: deinde (Hannibal) partem copiarum
suarum ......... de industria fugere iussit, quam
quum a reliquo exercitu abruptam legio Romana
se-queretur, trucidandam eam ab iis, quos in insidiis
collocaverat, curavit. Post haec partem suarum
copia rum fugere iussit abundare verba, quae sunt a reliquo
exercitu, abruptam nemo non videt; contra de legione una
Romana simile quid dicendum fuisse apparet. Quare omnes
concessuros esse puto, lenissima correctlone scribendum esse
abrupta, ad legionis nomen relatum, pro abruptam, ad
quam (partem) relato.
Ibd. 3, 2: (civitas nostra) honoribus .. ., non patiendo
eos a securis p e t i, de bit um auctoritatis poudus
adiecit. Hoc Romani ita solum facere poterant, si candidatos
honoribus indignos repellerent. Iam verbum, quod est securis,
nihil aliud hoc loco significare potest, quam candidatos, quae
facerent dicerentve, non curantes et ponderantes; indignos plane
eos fuisse significare non potest. Pravum igitur verbum est,
sed facile emendari potest; scribendum enim scurris.
Aptissi-mum hoc verbum est, nam scurrilis Nasicae iocus erat. Hane
tarnen coniecturatn nescio an Oliverius quidam occupaverit;
nam Torrenii verba non satis intelligere potui. Certe nou
supprimendam esse duxi. -)
Ibd. 6, 4 primum sic scribendum esse videtur: digna
enim in eo \B: enim et) causa erat, hine an illi
crude-litatem suam .... satiarent, ut di immortales spo-
*) Ibd. 4, 2 in his: cognito adulescens silentio simul ac patris
facto loco aperte pravo genetivus patris positus est, quum ad
utrum-quc substantivum pertineat. Ant cum U corrcctore ante ac aut post
facto transponemlus est.
’) Ibd. 7, pr005ill. Halmius, quod ad sumniam attinet, locum rectissime
constituit verbis atque ita . . . exequar cum antccedeutibus
couiunc-tis; sed plura, quam opus erat, correxit. Scribendum enim sic est:
atque ita, nt ea ordine, quo proposui, exequar. Nam co ipso,
quod ante ordine re vera ea (neutr. plur.)fuit, ellectum est, ut librarius
ablativum esse itaque Valerium voci ordo femininnm genus tribuisse
ratus quo in qua mutaret. Aliter mendi origo explicari non potest.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>