Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
crimine (cod. criminis) reæ, quod etiam in codice aliquo
deteriore (Medic. 2 apud Torrenium) de coniectura librarii
scrip-tum est.
Ibd. 11: nolumus caput alterius petentem in
iudi-cium triumph os et tropæa spoliaque ac devictarum
navium rostra de ferre. Terribilis sit is adversus
ho stem, cet. Prouomen demonstrativum is quam pravum sit,
miror neminem editorum animadvertisse; ñeque tameu certa
ulla persona significata est, quæ sic demonstrari possit, ñeque, si
ita esset, pronomen tamen ferri posset, quum nihil contrarium
ponatur. Contra necessario ablativus instrumenti requiritur.
Scribendum est: terribilis sit his (id est, his rebus, quae
proxime ante nominatæ sunt) adversus hostem. Video tamen
in codice altero Guelferbytano is lis scribi, ut huius codicis
li-brarius mendum senserit. (In Paridis epitome in hoc exemplo
sic scribendum videtur (p. 876, 31 H.): ne videretur
popu-lus damnato Cotta non iudicium suum secutus, sed
accusantis auctoritatem).
Ibd. Ambust. 1: constabat eandem .... parricidium
ultam esse parricidio. Quorum alterum ultione,
alterum absolutione non dignum iudicatum est.
Pror-sus contra Valerii sententiam Ualmius in hac codicum scriptura
non sustulit; potius retinenda erat ea scriptura, quam in
duobus codicibus interpolatis Pighius inveniri indicavit, quainque
editores antea retinuerant, quarnquam ne ea quidem aptissima
est. Ni fallor, omnia recte habebunt una voce addita, quae
etiam in vulgari scriptura ægre desideratur: alterum ultione,
alterum vero absolutione non dignum iudicatum est.
Leve in his zeugma ferendum esse puto.
Ibd. 2, 1 fortasse scribendum est: Catonem . . .
arbi-trum Claudio addixitformula, quicquid sibi dare
fa-cere oporteret ex f. b.
Ibd. 7, I: (Cato) disertissimi oratoris Galbæ
accu-sationi defensionem su am pro Hispania opposuit. At
Galba accusatus, Cato accusator erat, nec adduci possum, ut
Torrenii explicationem veram esse credam, qui sic disputât: «Id
vult auctor, a Catone defensam esse llispaniam, quam accusabat
Galba tamquam inerito tam gravia a se perpessam.» Glareanus
solus mendum sensit, sed iufelici coniectura (apposuit) tollere
frustra studuit. Fieri potest, ut ipse Valerius, quod iegitur,
scrip-serit; sed certe scribere debuit: Galba; def ensioni accusalio-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>