- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
297

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

humano potentiore oj)pressus; cfr. Madvigii Adv. crit. I,
p. 35 ac notam ihd.1)

Ibd. 14, Ext. 3: 111 e vero, quern in Sicilia praetoris
admodum similem fuisse constat, petulantis animi.
Pro cons ule enim dicente cet. Prave eundem hominem
pra;torem et proconsulem appellari apparet, ut iure hunc
scripturam in dubitationem editores vocarint. Sed quod
Keller-baue>-, collato loco, qui est in Plin. hist, natur. VII, 12, g 55,
legendum esse censuit Sura; proconsulis, violentior haac
coniectura est, quam ut verum eum invenisse credere possimus.
Nomen proconsulis desideratur, sed illtid Valerius propter
tabula; ingenium fortasse omitiere maluit. Fieri potest, ut
provincia rectoris scripserit; id per compendium, lit fieri solet,
sic scriptum (cfr. ed. Halm. p. XIX): püae rectoris facile in
praetoris abire potuit. Sane apud Taciturn demum et
Sueto-nium provinciae rectores appellatos esse in lexicis invenio; sed
id obesse non puto, quominus Valerium, qui duobus certe locis
rectoris nomen adhibet (rector classium VI, 9, Ext. 6;

IX, 8, Ext. 1 = gubernator), etiam sic loqui potuisse credamus.

Ipsius Valerii Maximi libris opusculutn epitomatoris lanuarii
Nepotiani Balmius adiunxit, quod primus Maius ex códice Vaticano
pessime depravato ediderat. Cuius verba etsi ab aliis iam
mul-tis locis emendata sunt, non tarnen pauca reliqua sunt,
quorum partem ego me correxisse puto. Has emendationes nunc
quam brevissime proferam; ñeque enim in misérrimo hoc
scrip-tore morandum est. Scribendum igitur censeo:

p. 488, 13 seqq.: Sed hoc meum nec nervum
antiquorum habebit, nec fucum novorum; verum cum
integra fere |in occulto sint, praeter nos dúo profecto
nenio epitomata cognoscat, hoc tutius abutor otio
tibique pareo. Tu censor pius eris.

l) Ibd. (12), Ext. 8 fortasse melius sic corrigi locus poterit: quem . . .
s upergress um, passffi uva succo . . . .foventem, unius cet.
Vulgo editur: supergressum, dum passae .... fovet; in U dum
in rasura omittitur, sed scribitur fovente.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0309.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free