Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
requiritur; nam consules certe facere sciebant, C. autem
Figu-lum consulem facere nesciebant, quod ipsum iis exprobrat,
quum consulere se probe illi scirent. Consulem singulari
Dumero post nos positum offendere non debet, quum nos
unum solum bominem denotet; contraria ratione Cic. ad famil.
ep. I, 9, 12 dixit: tenebam memoria nobis consulibus . .
idemque niemineram nobis privatis, et sic sæpius alibi.
Sed apud Torrenium nos iam in codice aliquo deteriore
(Lei-densi quinto) de coniectura scilicet librarii scriptum inveniri
video. *)
Ibd. 6, 3: (Pompeius) non erubuit P. Scipionem . . .
in maxima quidem reorum et illustrium ruina
mune-ris loco a iudicibus deposcere. Ineptissime particula
copulativa duo adiectiva plane diversæ significations reorum et
illustrium coniunguntur. ïollenda sine dubio est.
Ibd. 11, 2: licentiam furoris ægre rei publicæ
ge-mitu prosequendam. Sic cod. 0; sed adverbium ægre
sensu cassum est. Neque tarnen ægræ pro eo substituendum
videtur, sed potius œgro ad gemitu relatum.
Ibd. 12, Ext. 10: Polydamas athleta.....ceteris
comitibus fuga periculum egressis solus restitit.
Periculum egredi Latine non dici multi viderunt, nihilque
agit Kempfms, qui, ut hoc dicendi genus defenderet, locum
Valerii Flacci Argonaut. II, 277: medios egressa metus
attulit, quum ibi propter adiectivum medios locali, ut vulgo fit,
significatione neque præter usum vulgarem translate egrediendi
verbum ponatur; nec minus inepte locutionem, quæ est
in-gredi pericula, comparat. In margine codicis B vitantibus
adscriptum est, sed id pro egressis substituere aut addere
(quo facto abundat moleste egressis) nimis audax correctio est.
Scribendum esse censeo: ceteris fuga periculi egressis
(cfr. Cic. de fin. I, 10, 33: officia deserunt .... fuga
la-borum et dolorum; Liv. XXXVIII, 40, 15: prcelio
exce-dunt Th races, non fuga vulnerum aut mortis, sed quia
cet.). Paulo post scribendum est: pondéré omni corpore
’) Ibd. 4, I immerito Kempfius et Halmius scripturani ab antiquis
editori-bus fcre omnibus iure probalam deseruerunt: Quantam culpam
quam leniter rettuli! Leviter, quod in codice est, plane perversam
sententiam habet.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>