- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
313

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

14, 6 miror Madv. non ex corrupto quae fecisse, quod
Gron., nondum cognita scriptura codicis, iam dixit Ursino sallem
scribendum fuisse, du (dum) («saalaenge som»), quod unum
aptum est; cum («naar») absurdum est. Ex du facile factum
est quae (d = q), praesertim post juotienscum^we.

14, 10 comma post dimissis tollendum; ablativi causales

sunt.

15, 7. Stipendiis mittere pro eo, quod est ex
sti-pendiis (= a militia) mittere Laline non dicitur; ne ex stip.
mittere quidem sic dici memini; dicitur absolute mitti,
di-mitti. Quare ego olim, ut Crev., conieceram scribendum esse:
causas stipendiis nondum emeritis missorum; sed
censores cognovisse universorum missorum causas, non eorurn
tantum, qui stipendiis nondum emeritis missi erant, apparet ex
14, 9: Missorum quoque causas sese cognituros esse
et, quorum ante emerita stipendia gratiosa missio
sibi visa esset, eos milites fieri (= la, 8 in prov.
Macedoniam redire) iussuros. Stipendiis igitur ante
missorum delendum est. At unde ortum est? Ex eodem loco
(14, 9) intelligitur, Livium nostro loco scripsisse: causas
missorum cognoscebant et, cuius nondum |v. non)
emeritis stipendiis (= 14, 9 ante emerita stipendia) non
(v. nondum l iusta (— 14, 9 gratiosa) missio visa esset.
Scilicet excidit aut emeritis stipendiis non post nondum
aut, quod facilius etiam fieri potuit, non emeritis
stipendiis aberrando a non ad nondum iusta, postquam librarius
more suo aberrando ad sq. versum stipendiis ante
missorum anticipaverat.

16, 8 ego: Claudio quum obstreperetur; excidit quo
inter o et ob. Claudio ante quum obstreperetur recte
positum est, ut praecedit Graccbo dicente silentium fuit.

16, 12, ubi cod. die, Gryn. fortasse rectius: dies de
duo-bus diebus, octavo et septimo.

16, 13 non ausim ex Madv. coni. scribere tabulas pro
tabellas; cfr. Cic. pro Cluentio 184, ubi sine ulla varietate bis
tabellae («Documenter»), alia.

16, 14 nihil audeo mutare; sed mihi quoque (ut Sigonio
aliisque) suspectum est hoc ex XII centuriis equitum VIII;
cfr. I, 43, 9. An XII centuriae equitum sunt XII illae a Servio
Tullio scriptae? Gron. ex XII veri similiter fecit XVIII et XII

21*

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0325.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free