Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ridiem aestatis (= m. aestivorum «Sommermiddagen»);
at post illa: Tempus anni post circumactum solstitium
prorsus abundaret sive aestate sive aestatis.
36, 8 scr. omnes approbantes, dum — credebant;
cfr. ann. ad XXXVIII, 10, 5; v. g 4 animos — in pugnam
accendebat; g 9 tune mutatione consilii subila —.
36, 13 Livius sine dubio sic scripsit: quibus de causis
liodie quiesse melius sit futurum. Recta enim oratione de
futura quiete dicendum aut (hodie) quiesse erit melius aut
quiescere est melius, de praeterita quiesse est melius.
Livius igitur, si sit, non sit futurum, scripsisset, idem
non quiesse scribere debuit, sed quiescere. Agi autem
non solum de praeterita iam quiete, sed de futura, quum
per se ipsum intelligitur, tum ex g 10 si nocte abeat. Excidit
facillime tut post fit, urum (uru) ante ra. — lbd. recte dativus
(stanti), non accusätivus, apud infinitivum positus est, quoniam
nomen certae persouae (mihi) auditur; cfr. III, .SO, 6, XXVI,
41, 16, XL1I, 66, 3, etsi vel addito dalivo accusativum poni
po-tuisse ostendit locus, qui est XXIX, 2-3, 9.
37, 4 mihi iam in mentem idem venerat, quod Hertzio, ex
contemptusequod facere contentus eo, quod.
37, 8 vid. ne Livius scripserit insecutus est dies, ut
omisso s ante est [cfr. var. scr. 39, 5), ex u factum a sit («i
den Nat, paa hvilken Dagen for Non. Sept. = den forud for
N. S. gaaende Dag fulgte»); nam ab antiquis Romanis, etiam
a Livio, qui aliter femininum genus amasse videtur, semper,
opinor, dicebatur ante diem quartum Nonas, similia, non
a. d. quartam. — Ibidem ego defendo codicis ordinem
verbo-rum: edita luna hora; cfr. ann. ad XXVIII, 2, 15.
37, 13 malim ex mea coni. supplere: Adversus eorum
(quorundam) sermones.
38, 5 notandum anacoluthon in bis: neminem vestrum
nec ante ignorasse et besterno die —
animadver-tisse, i. e. nec quemquam vestrum — ignorasse et —
omnes (vos) intuentes animadvertisse vel neminem
nec — ignorasse nec — intuentem — non
animadvertisse.
38, 7 Livium puto scripsisse hanc noctem; cfr. ann. ad
XXVI, 51, 3. Omisso nc ante m librarius pro hanc scripsit
hoc (ob sq. noc an ob praec. hoc).
38, 9 scr. ex Floreb. coni. arentibus siti faucibus,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>