Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
eum statum rerum describendum, quo inaneote quid deinde
factum esse dicitur? Nihil invenio. Quare ego malim cum
Drak. scribere hibemavit; in cod. sexcenties v et b ob similem
prouuntiationein, opinor, permutantur; tum a pro i scriptum.
12’, 13 ego ex cod.: Eum dum ** ius dicere; nam
potuit quidem dum more codicis illo conflari ex um (eum) et
d (dicere); sed, ut coni. Madv., post dum excidit aliquid,
quod ego suspicor esse: Anicius praetor ex 111 y r i c o
red-iret. Quodnam enim subiectum verbi habebat est? Ex
vulgata scriptura C. Papirius Carbo. At is nec earn
sor-tem habebat (cfr. XLIV, 17, 10), et si maxime habuisset,
nihil erat, cur senatus eum facere iuberet, quod muneris eius
esset. Appuret subiectum esse Anicium, qui praeter
lllyri-cum (XLIV, 21, 4; cfr. XLV, 3, 2) = «si quo senatus
cen-suisset» (XLIV, 17, 10) earn quoque sortem habebat. Librarius
ab (Anic)ius ad ius aberrare facile potuit. Supplementum
igitur illud quum re prorsus certum est, turn verbis aptissimum.
13, 2 scr. ex cod. regi, senatui quae placuisset;
v. ann. ad XXXVIII, 38, 8. — Ibd. notandum referentes pro
relato positum; prius enim illud rettulerunt, deinde gratulati
de victoria sunt (g 3). Cfr. 20, 9, ubi oraDtes (quod tempore
antecedit et vestem sordidam sumptam et legatorum domos
prin-cipum circumitionem) est pro precati.
13, 10 scr. e Madv. coni.: Dimissis his legatis; his
respondet ei, quod sequitur, Pisanos Lunensesque. — lbd.,
quoniam in cod. esl legatos et pisan is, ego sic scripsi:
dis-ceptatum inter — legatos est, Pisanis —.
13, 13 scr. ex certissima Weiss, coni.: Ibi (i.e. in senatu)
adolescens ita locutus est. Is (ut est in cod.) male
abuu-dat post Advenienti, non item ibi.
13, 16 ego, una littera addita, sic scripsi et iuterpunxi:
neque emere ea, ex fructibus agri ah se dati quae
sibi proveniant («Romerne burde tage fra ham, og ikke bede
ham om eller kjobe af ham, det, som de fik ind af det Districts
Afgföde, som de selv havde skjamket ham»). Ilecte haec: ex
fructibus agri ah se datis ante quae posita, ut in quibus
vis sententiae tota insit; v. ann. ad XXXVIII, 38, 8. In vulgata
scriptura offendit me nonnihil ea — quae pro eos — qui, vel
potius totum illud: ea —, qnae ibi proveniant prorsus
abun-dat; satis enim fuit sic scribere: emere fructus (v.
proven-tus) agri ab se dati. Ceterum in mea quoque scriptura of-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>